Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 139

Previous Number Next Number See English 

139. (Vers. 23.) "Et filios ejus occidam mortem" significat quod omnia vera ex Verbo apud illos vertentur in falsa. - Per "filio" in Verbo significantur vera, et in opposito sensu falsa, quare "occidere filios" significat vertere vera in falsa, sic enim pereunt; per "occisos et confossos Jehovae" nec aliud intelligitur: per "occidere filios ejus morte" etiam significatur damnare falsa illorum. Quod "filii" significent vera, et in opposito sensu falsa, est quia in Sensu spirituali Verbi per Generationes intelliguntur Generationes spirituales; similiter per Consanguinitates et Affinitates; ita per nomina illarum, ut per Patrem, Matrem, Filios, Filias, Fratres, Sorores, Generos, Nurus, et reliquos; ex Generatione spirituales; nec alii filii et aliae filiae nascuntur, quam vera et bona: videatur infra (n. 542, 543{1}). @1 542, 543 pro "512, 546"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church