149. "Tanquam vasa figulina confringentur," significat sicut parvi et nihili. - Dicitur "vasa figulina," quia per illa significantur ea quae propriae intelligentiae sunt, quae omnia sunt falsa, et in se nihili. Similiter apud Davidem:
"Conteres gentes Virga Ferrea, sicut Vas Figulinum disperges eas" (Psalm. ii. 9).