150. "Sicut et Ego accepi a Patre Meo," significat quod hoc erit illis a Domino, Qui Sibi omnem potentiam super Inferna, dum fuit in mundo, ex Divino Suo quod in Ipso, comparavit. - Quod Dominus, cum in Mundo fuit, per Tentationes in Se admissas, ac demum per ultimam illarum, quae fuit Passio crucis, subjugaverit Inferna, et glorificaverit Humanum Suum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 29-36), tum supra (n. 67); ex quibus constare potest, quod "accipere a Patre Suo" sit a Divino quod fuit in Ipso, dixit enim quod "Pater in Ipso sit et Ipse in Patre;" quod "Pater et Ipse unum sint;" tum "Pater Qui in Me est;" et plura.