Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 154

Previous Number Next Number See English 

154. (Vers. 1.) "Et Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe," significat ad illos et de illis, qui in cultu mortuo sunt, seu in cultu qui est absque bonis quae charitatis sunt et absque veris quae fidei. - Quod illi qui in eo cultu sunt, per "Ecclesiam in Sardibus" intelligantur, patet a scriptis ad illam in Sensu spirituali intellectis. Per cultum mortuum intelligitur solus cultus, qui est, quod frequentent templa, audiant praedicationes, obeant sacram Caenam, legant Verbum et libros pietatis, loquantur de Deo, de Caelo et Inferno, de vita post mortem, imprimis de pietate, orent mane et vesperi, et usque non desiderant scire vera fidei, nec volunt facere bona charitatis, credentes quod illis per solum cultum sit salus; cum tamen cultus absque veris, et absque vita secundum illa, est modo externum signum charitatis et fidei, intra quod possunt latere omnis generis mala et falsa, si non charitas et fides insunt: harum est genuinus cultus; alioquin est cultus sicut cutis aut superficies alicujus fructus, intra quam latet caro putris et vermicularis, qui fructus est mortuus. Quod talis cultus hodie in Ecclesia sit regnans, notum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church