155. Haec dicit habens septem Spiritus Dei, et septem stellas," significat Dominum ex Quo omnes veritates, et omnes cognitiones boni et veri. Quod per "septem Spiritus Dei" intelligatur Divinum Verum procedens a Domino, seu Divina Veritas, videatur supra (n. 14) et quod per "septem stellas" intelligantur omnes cognitiones boni et veri ex Verbo (n. 51), ex quibus est Ecclesia in Caelo (n. 65). Illa nunc a Domino dicuntur, quia agitur de Cultu mortuo et de Cultu vivo, et cultus vivit ex veris et ex vita secundum illa.