159. "Et confirma reliqua quae moritura," significat ut illa quae cultus eorum sunt, vitam accipiant, et non exstinguantur. Quomodo haec intelligenda sunt, dicetur: Cultus mortuus est prorsus similis cultui vivo in externa forma, nam similia faciunt qui in veris sunt; audiunt enim praedicationes, obeunt Sacram Caenam, precantur super genubus mane et vesperi, praeter reliqua quae sunt communia et solennia cultus; quare non plus opus est illis qui in cultu mortuo sunt, quam ut discant veritates et vivant illas; ita confirmantur "reliqua quae moritura sunt."