160. "Non enim inveni tua opera plena coram Deo," significat quod interiora cultus eorum non conjuncta sint Domino. - Quod per "opera" intelligantur interiora et exteriora, et quod per "Novi opera tua," quod Dominus videat omnia interiora et exteriora hominis simul, videatur supra (n. 76); quae vocantur "plena coram Deo" quando conjuncta sunt Domino. Sciendum est, quod cultus mortuus seu cultus solummodo externus, faciat praesentiam Domini, sed non conjunctionem; at cultus externus, in quo interiora vivunt, facit et praesentiam et conjunctionem; nam conjunctio Domini est cum illis apud hominem quae a Domino sunt, quae sunt vera ex bono, quae nisi in cultu sunt, opera non sunt plena coram Deo, sed sunt vacua: "vacuum" in Verbo dicitur de homine, in quo mere sunt falsa et mala (ut Matth. xii. 44, et alibi); inde "plenum" dicitur de homine in quo vera et bona sunt.