177. "Et nemo potest claudere illud," significat quod Infernum non praevaleat contra illud; Solus enim Dominus aperit et claudit ostia ad Caelum; et ostium quod aperit, est perpetuo apertum illis qui in veris ex bono a Domino sunt, et perpetuo clausum illis qui in falsis ex malo; et quia Solus Dominus aperit et claudit, sequitur quod Infernum non praevaleat contra illos: plura de his videantur supra (n. 174).