178. "Quia parvam habes potentiam," significat quia sciunt quod nihil valeant ex se ipsis. - Qui in veris ex bono sunt a Domino, sciunt quod illis non aliqua potentia sit contra mala et falsa, ita contra Infernum, ex se; et quoque sciunt, quod non ex aliqua potentia ex se possint facere bonum, ac semet introducere in Caelum, sed quod omnis potentia sit Domino, et sic illis a Domino, et quantum in veris ex bono sunt, tantum in potentia sint a Domino, quae usque eis apparet ut sua; haec itaque sunt, quae intelliguntur per "quia habes parvam potentiam."