Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 209

Previous Number Next Number See English 

209. "Et miser et pauper," significat quod sint absque veris et bonis. - Per "miseros" et "pauperes" in Sensu spirituali Verbi, intelliguntur qui absque cognitionibus veri et boni sunt, illi enim spiritualiter miseri et pauperes sunt. Intelliguntur etiam per illos in sequentibus locis:

"Ego Miser et Pauper Domine, memento mei" (Psalm. xl. 18 (B.A. 17);

Psalm. lxx. 6 (B.A. 5)) "Inclina Jehovah aurem Tuam, et responde, quia Miser et Pauper ego" (Psalm. lxxxvi. 1);

"Gladium nudant impii, et tendunt arcum suum, ad dejiciendum Miserum et Pauperem" (Psalm. xxxvii{1}. 14);

"Impius persecutus est Miserum et Pauperem, ac dejectum corde ad interficiendum" (Psalm. cix. 16);

"Deus judicabit Miseros populi, servabit filios Pauperum: liberabit Pauperem clamantem et Miserum" (Psalm. lxxii. 4, 12, 13);

"Jehovah eripit miserum a validiori ipso, et Pauperem a spoliantibus illum" (Psalm. xxxv. 10);

"Impius facinora consulit ad perdendum Miseros per verba mendacii, quando etiam loquitur Pauper judicium" (Esaj. xxxii. 7{2});

"Habebunt Miseri in Jehovah gaudium, et Pauperes hominum in Sancto Israelis exultabunt" (Esaj.{3} xxix. 19);

"Beati Pauperes spiritu quia eorum est Regnum Caelorum" (Matth.v. 3). (Praeter alibi, ut Esaj. x. 2; Jerem. xxii. 16; Ezech. xvi. 49; cap. xviii. 12; cap. xxii. 29; Amos viii. 4; Psalm. ix. 19 (B.A. 18); Psalm. lxix. 33, 34 (B.A. 32, 33) Psalm. lxxiv. 21; Psalm. cix{4}. 22; Psalm. cxl. 13 (B.A. 12) Deutr. xv. 11; cap. xxiv. 14; Luc. iv. 13, 21, 23.) Per "miseros" et "pauperes" intelliguntur praecipue qui non in cognitionibus veri et boni sunt, et tamen desiderant illas, quoniam per "divites" intelliguntur qui cognitiones veri et boni possident (n. 206). @1 6 pro "5"$ @2 xxxvii. pro "xxxi."$ @3 7 pro "6"$ @4 Esaj. pro "Jesaj."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church