Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 210

Previous Number Next Number See English 

210. "Et caecus et nudus," significat quod sint absque intellectu veri et voluntate boni. Per "caecos" in Verbo intelliguntur qui absque veris sunt vel ex defectu eorum in Ecclesia, et sic ex ignorantia, vel ex non intellectu eorum; et per "nudos" intelliguntur qui inde absque bonis sunt; omne enim bonum spirituale comparatur per vera. Per "caecos" non alii intelliguntur in sequentibus locis:

"Tunc audient in die illo surdi verba Libri, et e caligine oculi Caecorum videbunt" (Esaj. xxix. 18);

"Ecce Deus vester veniet; tunc aperientur oculi Caecorum" (Esaj. xxxv. 4, 5{1});

"Dabo Te in lucem gentium, ad aperiendum oculos Caecos" (Esaj. xlii 6, 7{2});

"Ducam Caecos in viam quam non noverunt, ponam tenebras eorum in lucem" (Esaj. xlii. 16{3});

"Educ populum Caecum cui oculi, et surdos quibus aures" (Esaj. xliii. 8);

"Speculatores ejus Caeci omnes; et non sciunt intelligere" (Esaj. lvi. 10, 11);

"Occaecavit illorum oculos, et obturavit eorum cor ut non videant oculis, ac intelligant corde" (Joh. xii. 40);

"Jesus dixit, In judicium Ego in mundum veni, ut non videntes videant, ac videntes Caeci fiant" (Joh. ix. 31);

"Duces Caeci, stulti et fatui" (Matth. xxiii. 16, 17, 19, 24);

"Duces Caeci Caecorum" (Matth. xv. 14; Luc. vi. 39). Propter significationem "caeci" et "caecitatis," Vetitum fuit Caecum offerre in sacrificium (Levit. xxi. 18; Deutr. xv. 21);

Quod non coram Caeco darent offendiculum (Levit. xix. 14):

Quod maledictus esset, qui errare faceret Caecum (Deutr. xxvii. 18). De significatione "nudi" et "nuditatis," videatur infra (n. 213). @1 4, 5 pro "4, 5, 6"$ @2 2, 3 pro "6, 7, 8"$ @3 16 pro "6"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church