218. "Si quis audiverit vocem Meam, et aperuerit (ostium)," significat qui credit Verbo et vivit secundum illud. - "Audire vocem" est credere Verbo, nam Divinum verum Verbi est "vox Jehovae" (n. 37, 50); et "aperire ostium" est vivere secundum illud, quoniam non aperitur ostium, et recipitur Dominus, per solum audire vocem, sed per vivere secundum illam; dicit enim Dominus, "Qui habet praecepta Mea et facit illa, ei manifestabo Me Ipsum, et ad illum veniam, et mansionem apud illum faciam" (Joh. xiv. 21-24). Quod homo aperire debeat ostium sicut a se, fugiendo mala ut peccata et faciendo bona, in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma ostensum est; et quod ita sit, patet etiam a verbis Domini hic, "si quis aperuerit;" tum a verbis Ipsius, Luc. xii. 36.