219. "Intrabo ad illum, et caenabo cum illo, et ille Mecum," significat quod Dominus conjungat Se illis et illos Sibi. - "Intrare et caenare cum illo," significat Se illi conjungere; et quia erit reciprocum ut sit conjunctio, dicitur etiam, "et ille Mecum." Quod conjungi per "intrare et caenare," significetur, patet a Sacra Caena a Domino instituta, per quam fit praesentia Domini apud illos qui audiunt vocem Ipsius, hoc est, qui credunt Verbo, sed conjunctio apud illos qui vivunt secundum Verbum; vivere secundum Verbum est paenitentiam agere, et credere in Dominum. Dicitur "caenare," et "Caena" Domini, quia caena fit vesperi, et per "vesperam" significatur ultimum tempus Ecclesiae; quare cum Dominus abivit e mundo, et tunc ultimum tempus Ecclesiae fuit, caenavit cum discipulis, ac instituit Sacramentum Caenae: quod "vespera" significet ultimum tempus Ecclesiae veteris, ac "mane" primum Ecclesiae novae, videatur supra (n. 151{1}). @1 151 pro "13"$