Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 225

Previous Number Next Number See English 

225. EXPLICATIO. (Vers. 1.) "Post haec vidi, et ecce ostium apertum in Caelo," significat manifestationem de ordinatione caelorum ad Ultimum Judicium a Domino, futurum secundum Divina Ipsius vera in Verbo. - Per "ostium apertum" cum de Caelo, significatur intromissio, ut supra (n. 176); hic etiam manifestatio, quia dicit, "Vidi et ecce;" et quia tunc visa sunt quae in hoc capite memorantur, quae sunt de ordinatione Caelorum ad Ultimum Judicium a Domino, futurum secundum Divina Ipsius vera in Verbo, ideo per "Vidi (et) ecce ostium apertum in Caelo," significatur manifestatio de illis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church