Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 226

Previous Number Next Number See English 

226. "Et vox prima, quam audivi, instar tubae loquentis me cum, dicebat, Ascende hoc," significat influxum Divinum, et inde elevationem mentis, et tunc manifestam perceptionem. - Quod "vox," cum e Caelo auditur, sit Divinum Verum influens, videatur supra (n. 37, 50), ita influxus Divinus; et quod per "vocem instar tubae" significetur perceptio manifesta, etiam supra (n. 37); et per "ascende huc" significatur elevatio mentis, nam in spirituali mundo, quo altius quis ascendit, eo in puriorem lucem venit, per quam intellectus per gradus aperitur, hoc est, mens elevatur; quare etiam sequitur, quod tunc factus sit in spiritu, per quod intelligitur quod immissus in statum spiritualem, in quo manifeste apparent illa quae in Caelis sunt. Quod vox illa audita sit "instar tubae," est quia agitur de Ordinatione Caelorum ad Ultimum Judicium; et voces sicut tubae audiuntur in Caelo, cum convocationes et ordinationes fiunt; quare etiam apud filios Israelis, apud quos omnia fuerunt repraesentativa Caeli et Ecclesiae, statutum fuit, Ut Tubae ex argento conficerentur, et quod filii Aharonis illis clangerent ad convocationes, ad profectiones, in diebus laetitiae, in festis, in principiis mensium, super sacrificiis, ad memoriale, et ad bellum (Num. x. 1-10{1}). Sed de "tubis" et de "clangore" per illas, in explicatione capitis octavi, ubi de septem Angelis, quibus datae sunt septem tubae, dicetur. @1 1-10 pro "1 ad 11"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church