232. "Et his circuitus Throni similis aspectu smaragdo," significat apparentiam illorum etiam circum Dominum. - In mundo spirituali apparent Irides plurium generum; apparent diversicolores sicut in terris, et apparent unius coloris; hic unius coloris, quia dicitur "similis smaragdo;" haec apparentia fuit circum Dominum, quia dicitur "circuitus Throni;" circum Ipsum est quoque in Caelo Angelico. Sphaera Divina, quae ambit Dominum, est ex Ipsius Divino Amore et simul Divina Sapientia, quae cum repraesentatur in Caelis, apparet illa in regno caelesti rubescens instar rubini, in regno spirituali caerulescens instar cyanei, et in regno naturali viridescens instar smaragdi; ubivis cum ineffabili splendore et jubare.