233. (Vers. 4.) "Et circum Thronum throni viginti et quatuor, et super' thronis vidi viginti et quatuor Seniores sedentes" significat ordinationem omnium in Caelo ad Ultimum judicium. - Qui non scit Sensum spiritualem Verbi, et simul genuina vera Ecclesiae, credere potest, quod cum Ultimum Judicium venturum est, Dominus sessurus sit super Throno, et quod circum Ipsum alii judices etiam super thronis; sed qui scit Sensum spiritualem Verbi, et simul genuina vera Ecclesiae, is novit quod Dominus tunc non sessurus sit super Throno, nec alii judices circum Ipsum; imo quod nec Dominus judicaturus sit aliquem ad Infernum, sed quod facturus quod Verbum unumquemvis judicet, Domino moderante ut omnia secundum justitiam fiant. Dominus quidem dicit, "Non Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio; potestatem dedit Judicium facere, quia Filius Hominis est" (Joh. v. 22, 27);
sed alibi dicit, "Non veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum: Verbum, quod locutus sum, illud judicabit illum extremo die" (Joh. xii. 47, 48);
haec duo concordant, dum scitur quod "Filius Hominis" sit Dominus quoad Verbum (videatur supra, n. 44); quare Verbum judicaturum est, Domino moderante. Quod per duodecim Tribus Israelis et eorum Seniores significentur omnes qui ab Ecclesia Domini sunt in Caelis et in Terris, et abstracte omnia vera et bona ibi, videatur (n. 251, 349, 369, 808); et quod similia per Apostolos (n. 79, 790, 903); ex his patet quid significatur per haec Domini verba:
"Jesus dixit ad Discipulos, Vos qui secuti estis Me, quum sederit Filius Hominis super Throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis judicantes duodecim tribus Israelis" (Matth. xix. 28; Luc. xxii. 30) per "duodecim" significantur omnia, et praedicantur de veris et bonis Caeli et Ecclesiae (n. 348), similiter "viginti quatuor;" quare "duodecim Apostoli" et "viginti quatuor Seniores" significant omnia Ecclesiae; ac "duodecim" tum "viginti quatuor throni" significant omne judicium; quis non potest intelligere, quod non Apostoli et Seniores judicaturi sint, et quod non possint. Ex his nunc constare potest cur "throni" et "seniores" dicuntur, ubi de Judicio, ut quoque apud Esajam:
"Jehovah in judicium veniet cum Senioribus populi Sui" (iii. 14);
apud Davidem:
"Hierosolyma aedificata est, et eo ascendunt Tribus et ibi sedent Throni ad judicium" (Psalm. cxxii. 3-5);
et in Apocalypsi:
"Vidi Thronos, et consederunt super illis, et Judicium datum est illis" (xx. 4).