Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 241

Previous Number Next Number See English 

241. (Vers. 7.) "Et Animal primum simile Leoni," significat Divinum Verum Verbi quoad potentiam. - Quod "Leo" significet Verum in sua potentia, hic Divinum Verum Verbi quoad potentiam, constare potest a potentia leonis prae omni animali terrae, tum ex leonibus in mundo spirituali, quod sint imagines repraesentivae potentiae Divini Veri; et quoque ex Verbo ubi significant Divinum Verum in sua potentia; qualis potentia Divini Veri in Verbo est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 49), et in Opere de Caelo et Inferno (n. 228-233): inde est, quod Jehovah seu Dominus comparetur "Leoni," et quoque dicatur "Leo," ut in sequentibus:

"Leo rugit, quis non timeat; Dominus Jehovih{1} locutus est, quis non prophetet" (Amos iii. 8);

"Non revertar ad perdendum Ephraimum, post Jehovam ibunt, sicut Leo rugit" (Hosch. xi. 9, 10{2});

"Quemadmodum rugit Leo, et juvenis Leo, sic descendet Jehovah ad militandum super monte Zionis" (Esaj. xxxi. 4). "Ecce vicit Leo, Qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis" (Apoc. v. 5);

"Catulus Leonis Jehudah, curvavit se, cubuit sicut Leo vetus, quis excitat eum" (Genes. xlix. 9);

in his locis describitur potentia Divini Veri, quod a Domino, per "leonem;" "significat ex potentia loqui et agere contra inferna, quae auferre volunt hominem, a quibus Dominus illum eripit, sicut leo praedam; "curvare se" est se mittere in potentiam; "Jehudah" in supremo Sensu significat Dominum (n. 96, 266). "Angelus clamavit voce magna sicut Leo rugit" (Apoc. x. 3);

"Incurvat se, cubat sicut Leo vetus, quis excitat eum" (Num. xxiv. 9);

En populos sicut vetus Leo surgit, et sicut juvenis{3} Leo effert se" (Num. xxiii. 24{4});

haec de Israele, per quem significatur Ecclesia cujus potentia, quae in Divinis veris est, ita describitur; similiter, "Reliquiae Jacobi in medio populorum erunt sicut Leo inter bestias sylvae, sicut Leo juvenis inter greges ovium{5}" (Mich. v. 7 (B.A. 8){6}). (Praeter in multis aliis locis, ut Esaj. xi. 6; cap. xxi. 6-9; cap. xxxv. 9; Jerem. ii. 15; cap. iv. 7; cap. v. 6; cap. xii{7}, 8; cap. l. 17; cap. li. 38; Ezech. xix. 3, 5, 6; Hosch. xiii. 7, 8; Joel i. 6, 7; Nah. ii. 12; Psalm. xvii. 12; Psalm. xxii. 14 (B.A. 13) Psalm. lvii. 5 (B.A. 4); Psalm. lviii. 7 (B.A. 6){8}; Psalm. xci. 13; Psalm. civ. 21, 22; Deutr. xxxiii. 20.) @1 Jehovih pro "Jehovah"$ @2 9, 10 pro "20"$ @3 juvenis pro "vetus"$ @4 24 pro "23, 24"$ @5 ovium pro "populorum"$ @6 7 pro "6, 7"$ @7 xii. pro "viii."$ @8 7 pro "7, 8"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church