242. "Et secundum Animal simile Vitulo," significat Divinum Verum Verbi quoad affectionem. - Per Bestias terrae significantur variae affectiones naturales; Sunt etiam: et per "vitulum" significatur affectio sciendi; haec affectio per vitulum repraesentatur in mundo spirituali, quare etiam illa per "vitulum" significatur in Verbo, ut apud Hoscheam:
"Rependemus Jehovae Vitulos labiorum nostrorum" (xiv. 3{1} (B.A. 2));
"vituli labiorum" sunt confessiones ex affectione veri. Apud Malachiam:
"Exorietur vobis timentibus Nomen Meum sol justitiae, et sanitas in alis ut crescatis sicut Vituli saginati" (iii. 20 (B. A. iv. 2));
comparatio fit cum "vitulis saginatis," quia per illo significantur qui impleti cognitionibus veri et boni ex affectione sciendi illas. Apud Davidem:
"Vox Jehovae saltare facit cedros Libani sicut Vitulum" (Psalm. xxix. 6) per "cedros Libani" significantur cognitiones veri; inde dicitur quod "vox Jehovae illas saltare faciat sicut vitulum;" "vox Jehovae" est Divinum Verum, hic afficiens. Quoniam Aegyptii amaverunt scientias, ideo fecerunt sibi vitulos in signum affectionis illarum; sed postquam coeperunt colere vitulos ut deos, tunc per illos in Verbo significantur affectiones sciendi falsa (Ut Jerem. xlvi. 20, 21{2} Psalm. lxviii. 31 (B.A. 30); et alibi). Simile itaque significatur per Vitulum quem filii Israelis sibi fecerunt in deserto (Exod xxxii.);
Tum simile per Vitulos Samariae (1 Reg. xii. 28-32; Hosch. viii. 4, 5; cap. x. 5);
quare dicitur apud Hoscheam:
"Faciunt sibi fusile ex argento, sacrificantes hominem. Vitulos osculantur" (xiii. 2);
"facere sibi fusile ex argento" significat falsificare verum, "sacrificare hominem" significat destruere sapientiam, et "osculari vitulos" significat agnoscere falsa ex affectione. Apud Esajam:
"Ibi pascet Vitulus, ibi cubabit, et consumet ramos ejus" (xxvii. 10). (Simile per Vitulum significatur Jerem. xxxiv{3}. 18-20.) Quoniam omnis Divinus cultus est ex affectionibus veri et boni, et inde cognitionibus illorum, ideo Sacrificia, in quibus cultus Ecclesiae apud filios Israelis principaliter constabat, fiebant ex variis Bestiis, ut ex agnis, capris, haedis, ovibus, hircis, vitulis, bobus; et ex vitulis, quia significabant affectionem sciendi vera et bona, quae est affectio prima naturalis: haec significabatur per "Sacrificia ex Vitulis" (Exod. xxix. 11, 12; Levit. iv. 3, 13, seq.; cap. viii. 14{4}, seq.; cap. ix. 2; cap. xvi. 3{5}; cap. xxiii. 18; Num. viii. 8, seq.; cap. xv. 24; cap. xxviii. 19, 20; Judic. vi. 25-28{6}; 1 Sam. i. 25; cap. xvi. 2; 1 Reg. xviii. 23-26, 33). Visum est secundum Animal simile Vitulo, quia Divinum Verum Verbi, quod per illud significatur, afficit animos, ac sic instruit et imbuit. @1 3 pro "13"$ @2 20, 21 pro "20, 22$ @3 xxxiv. pro "xxiv."$ @4 14 pro "15"$ @5 3 pro "1"$ @6 28 pro "29"$