Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 243

Previous Number Next Number See English 

243. "Et tertium Animal habens faciem sicut Homo," significat Divinum Verum Verbi quoad sapientiam. - Per "hominem" in Verbo significatur sapientia, quia natus est ut sapientiam recipiat a Domino, et fiat angelus; inde quantum quis est sapiens, tantum est homo; sapientia vere humana est sapere quod Deus, quid Deus, et quid Dei; haec docet Divinum Verum Verbi. Quod per "hominem" significetur sapientia, patet ex his locis:

"Rarum reddam virum Hominem prae auro puro, et Hominem prae auro Ophiris" (Esaj. xiii. 12);

"vir homo" est intelligentia, et "homo" est sapientia. "Exurentur habitatores terrae, et relictus erit Homo rarus" (Esaj. xxiv. 6);

"Seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine Hominis et semine bestiae" (Jerem. xxxi. 27);

"Vos grex Mi, Homo vos, Ego Deus vester" (Ezech. xxxiv. 31); "Erunt Urbes devastatae plenae grege Hominis" (Ezech. xxxvi. 38):

"Vidi terram, cum ecce vacuum et inane, et versus Caelos et non lux eorum, vidi cum ecce non Homo" (Jerem. iv{1}. 23, 25:

"Sacrificant Hominem, vitulos osculantur" (Hosch. xiii. 2); "Mensus est murum sanctae Hierosolymae centum et quadraginta quatuor cubitorum, mensura Hominis quae est Angeli" (Apoc. xxi. 17);

praeter multis aliis in locis, in quibus per hominem significatur sapiens, et in sensu abstracto sapientia. @1 iv. pro "xxiv."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church