Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 244

Previous Number Next Number See English 

244. "Et quantum Animal simile Aquilae volanti," significat Divinum Verum Verbi quoad cognitiones et inde intellectum. - Per "aquilas" significantur varia, et per "aquilas volantes" significantur cognitiones ex quibus intellectus, quoniam cum volant, cognoscunt et vident; sunt etiam illis oculi acuti, ut perspiciant, et per oculos significatur intellectus (n. 48, 214): per "volare" significatur percipere et instruere, et in supremo Sensu, in quo de Domino, prospicere et providere. Quod "aquilae" in Verbo talia significent, patet ex his locis:

"Exspectantes Jehovam innovantur robore, ascendunt alis sicut Aquilae" (Esaj. xl. 31{1};

"ascendere alis sicut aquilae," est elevari in cognitiones veri et boni, et inde in intelligentiam. "Num per intelligentiam tuam et juxta os tuum se attollit Aquila, et pervestigat cibum; in longinquum oculi ejus prospiciunt" (Hiob xxxix. 26, 27, 29{2});

facultas cognoscendi, intelligendi et prospiciendi, hic per "aquilam" describitur, et quod hoc non sit ex propria intelligentia. Jehovah "Qui saturat bono os tuum, ut renoveris sicut Aquila pueritia tua" (Psalm. ciii. 5);

"saturare os bono" est per cognitiones dare intellectum; inde comparatio fit cum aquila. "Aquila magna, magna alis, longa pennis, venit super Libanum, et accepit ramusculum cedri, et posuit in agro sementis, et germinavit. Et fuit altera Aquila magna, ad quam vitis applicuit radices suas" (Ezech. xvii. 1-8);

per "binas Aquilas" ibi describitur Ecclesia Judaica et Israelitica, utraque quoad cognitiones veri et inde intelligentiam. "Aquilae" autem in opposito sensu significant cognitiones falsi, ex quibus intellectus perversus (Ut Matth. xxiv. 28; Jerem. iv. 13; Habak. i. 8, 9; et alibi). @1 31 pro "30-36"$ @2 26, 27, 29 pro "26"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church