Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 248

Previous Number Next Number See English 

248. "Qui Fuit et Qui Est et Qui Venturus" significat Dominum. - Quod sit Dominus, patet manifeste in capite primo (vers. 4, 8, 11, 17), ubi agitur de Filio Hominis, Qui est Dominus quoad Verbum; et ibi aperte dicitur, quod Ille sit "Alpha et Omega, Principium et Finis, Primus et Ultimus, Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus, et Omnipotens;" quid autem per illa significatur (n. 13, 29-31, 38, 57) explicatum est; hic nunc, quod Dominus, per "Sanctum, Sanctum, Sanctum Dominum Deum Omnipotentem, Qui Fuit et Qui Est et Qui Venturus," intelligatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church