Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 249

Previous Number Next Number See English 

249. (Vers. 9.) "Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super Throno," significat quod Verbum addicet omne Verum et omne Bonum et omnem Cultum Domino judicaturo. - "Animalia" sunt Verbum, ut ostensum est; "gloria et honor," cum de Domino, sunt, quod omne Verum et omne Bonum sint Ipsius et ab Ipso; "gratiarum actio" est omnis cultus; "Sedens super Throno" est Dominus quoad judicium, ut supra; inde patet, quod per "cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super Throno," significetur quod Verbum addicet omne verum et omne bonum et omnem cultum Domino judicaturo. Per "dare Domino gloriam et honorem, non aliud in Verbo intelligitur, quam agnoscere et confiteri, quod omne verum et omne bonum sit ab Ipso, ita quod sit Solus Deus, Gloria enim Ipsi est ex Divino Vero, et Honor ex Divino Bono. Haec per "gloriam et honorem" significantur in sequentibus locis:

"Jehovah Caelos facit, Gloria et Honor coram Ipso" (Psalm. xcvi. 5, 6);

"Jehovah Deus magnus valde, Gloriam et Honorem induisti" (Psalm. civ. 1);

"Magna opera Jehovae, Gloria et Honor opus Ipsius" (Psalm. cxi. 2, 3);

"Gloriam et Honorem pones super Ipsum, benedictiones in aeternum" (Psalm. xxi. 6, 7 (B.A. 5, 6), de Domino. "Accinge gladium Tuum super femur, potens Gloria et Honore; in Honore Tuo conscende, equita super Verbo veritatis" (Psalm. xlv. 4, 5 (B.A. 3, 4));

"Carere Ipsum fecisti paululum prae angelis, Gloria et Honore coronasti Ipsum" (Psalm. viii. 6 (B.A. 5));

"Gloria Libani data est Illi, Honor Carmeli et Scharonis: illi videbunt Gloriam Jehovae, et Honorem Dei nostri" (Esaj. xxxv. 2{1});

haec et illa de Domino. (Praeter alibi, ut Psalm. cxlv. 4, 5, 12; Apoc xxi. 24, 26.) Praeterea, ubi in Verbo agitur de Divino Vero dicitur "Gloria" (n. 629); et ubi agitur de Divino Bono, dicitur "Honor." @1 2 pro "1, 2"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church