Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 254

Previous Number Next Number See English 

254. "Quia Tu creasti omnia, et per Voluntatem Tuam sunt et creata sunt," significat quod omnia Caeli et Ecclesiae ex Divino Amore Domini per Divinam Sapientiam Ipsius, seu ex Divino Bono per Divinum Verum, quod etiam est Verbum, Facta et formata sint, et quod reformentur et regenerentur. - Hic Sensus spiritualis horum verborum est, quia per "creare" significatur reformare et regenerare per Divinum Verum; et per "Voluntatem Domini" significatur Divinum Bonum; sive dicatur Divinum Bonum et Divinum Verum, sive Divinus Amor et Divina Sapientia, idem est, quia omne bonum est amoris, et omne verum est sapientiae. Quod ex Divino Amore et Divina Sapientia sint omnia Caeli et Ecclesiae, imo quod ex illis mundus creatus sit, in Sapientia Angelica Divino Amore et Divina Sapientia, multis ostensum est; tum quod Amor et Bonum sit voluntatis, ac Sapientia et Verum sit intellectus; inde patet quod per "Voluntatem Domini" intelligatur Divinum Bonum seu Divinus Amor Ipsius. Quod "creare" in Verbo significet reformare et regenerare, patet ex his locis:

"Cor mundum Crea mihi Deus, et spiritum firmum innova in medio mei" (Psalm. li. 12 (B.A. 10));

"Aperis manum, saturantur bono: emmittis spiritum, Creantur" (Psalm. civ. 28, 30);

"Populus qui Creabitur, laudabit Jah" (Psalm. cii. 19 (B.A. 18));

"Ecce Ego Creans Caelum novum et Terram novam laetamini in aeternum, quae Ego Creans: ecce Ego Creaturus sum Hierosolymam exultationem" (Esaj. lxv. 17, 18);

"Jehovah Creans Caelos, extendens Terram, dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa" (Esaj. xlii. 5; cap. xlv. 12, 18);

"Sic dixit Jehovah, Creator tuus, Jacob, Formator tunc, Israel redemi te, vocavi Nomine Meo(, Mihi) tu; omnem vocatum a Nomine Meo, in gloriam Meam Creavi eum" (Esaj. xliii. 1, 7);

"In die quo creatus es, praeparata sunt; perfectus tu in viis tuis a{1} die quo Creatus es, donec inventa est perversitas in te" (Ezech. xxviii. 13, 15);

haec de Rege Tyri, per quem significantur qui in intelligentia per Divinum Verum sunt. "Ut videant, cognoscant, attendant et intelligant, quod manus Jehovae fecerit hoc, et Sanctus Israelis Creaverit hoc" (Esaj. xli. 20{2}). @1 a pro "in"$ @2 20 pro "19, 20"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church