Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 255

Previous Number Next Number See English 

255. His adjiciam hoc MEMORABILE: -

Ne aliquis in Sensum spiritualem Verbi intret, ac genuinum verum, quod illius Sensus est, pervertat, custodiae a Domino positae sunt, quae in Verbo per Cherubos, qui hic sunt quatuor Animalia, intelliguntur: quod custodiae sint positae, hoc mihi ita repraesentatum est:

Datum est videre magnas Crumenas; apparentes sicut sacci, in quibus reconditum fuit argentum in multa copia; et quia apertae erant, perceptum est sicut unusquisque posset argentum ibi repositum depromere, imo diripere; sed juxta Crumenas illas sedebant bini Angeli, qui custodes; locus ubi repositae erant, apparebat instar praesepis in stabulo; in camera proxima visae sunt Virgines modestae, cum Uxore casta; et prope illam cameram stabant bini Infantes, et dictum est, quod cum illis non infantiliter sed sapienter ludendum sit; et postea apparebat Scortum, tum Equus jacens mortuus. Quibus visis instructus sum, quod per illa repraesentatus sit Sensus literae Verbi, in quo Sensus spiritualis est. Magnae illae Crumenae argento plenae significabant cognitiones veri et boni in multa copia: quod apertae essent, et tamen ab Angelis custoditae, significabat quod quisque posset inde cognitiones veri desumere; sed quod caveatur, ne aliquis Sensum spiritualem, in quo merae veritates sunt, falsificet. Praesepe in stabulo, in quo jacebant crumenae, significabat instructionem spiritualem pro intellectu; hoc significat praesepe, etiam praesepe in quo Dominus Infans jacuit, quia Equus, qui inde edit, significat intellectum Verbi. Virgines modestae, quae in camera proxima visae sunt, significabant affectiones veri, et Uxor casta conjunctionem boni et veri. Infantes significabant innocentiam sapientiae in Verbo; erant Angeli e tertio Caelo, qui omnes apparent sicut infantes. Scortum cum Equo mortuo significabat falsificationem Verbi a multis hodie, per quam omnis intellectus veri perit; Scortum significat falsificationem, et Equus mortuus intellectum veri nullum. Datum est loqui cum multis post mortem, qui crediderunt se sicut stellae lucituros in Caelo, quia, ut dixerunt, sanctum habuerunt Verbum, saepius perlegerunt illud, plura inde collegerunt per quae fidei suae dogmata confirmaverunt, et per id in mundo ut docti celebrati sunt; ex quo credebant se Michaeles et Raphaeles futuros. Sed plures ex illis explorati sunt, ex quo amore studuerunt Verbo: ac inventi quod aliqui ex amore sui, ut magni in Mundo apparerent, et sicut Primates Ecclesiae colerentur; aliqui autem ex amore mundi, ut lucrarentur opes: hi dum explorati sunt quid scirent ex Verbo, compertum est, quod inde nihil genuini veri scirent, sed modo tale quod vocatur verum falsificatum, quod in se est falsum, et hoc in mundo spirituali putet coram naribus angelorum et dictum est illis, quod hoc illis esset ex causa, qua ipsi et mundus fuerunt fines, seu, quod idem, amores illorum, et non Dominus et Caelum; et cum ipsi et mundus sunt fines, tunc cum legunt Verbum, haeret mens illorum in se ipsis et in mundo, et inde cogitant jugiter ex suo proprio, quod in caligine est quoad omnia quae Caeli sunt: in quo statu non potest homo subduci ex lumine proprio, et sic elevari in lucem Caeli, proinde nec aliquem influxum a Domino per Caelum recipere. Vidi etiam hos in Caelum admissos, et cum inventi sunt quod absque veris essent, nudati sunt vestibus, et apparuerunt in pudendis; et qui falsificaverunt vera, quia putuerunt, expulsi sunt, sed usque remansit apud hos fastus, ac fides quod meruerint. Aliter factum est cum illis, qui studuerunt Verbo ex affectione sciendi verum quia verum est, et quia inservit usibus vitae spiritualis, non solum suae, sed etiam proximi. Illos vidi elevatos in Caelum, et sic in lucem, in qua est Divinum Verum ibi, et simul tunc exaltatos in sapientiam Angelicam, et in felicitatem ejus, quae est vita aeterna.

CAPUT V. ET vidi in dextra Sedentis super Throno Librum scriptum intus et a tergo, obsignatum sigillis septem. 2. Et vidi Angelum fortem praedicantem voce magna, Quis est dignus aperire Librum, et solvere sigilla ejus. 3. Et nemo potuit in Caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire Librum, nec{1} inspicere eum. @1 nec pro "et"$ 4. Et ego flebam multum, quod nemo dignus inventus sit aperire et legere Librum, nec inspicere eum. 5. Et unus ex Senioribus dicit mihi, Ne fleto; ecce Leo, qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis, aperire Librum, et solvere septem sigilla ejus. 6. Et vidi, et ecce in medio Throni, et quatuor Animalium, et in medio Seniorum, Agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Dei Spiritus emissi in omnem terram. 7. Et venit et accepit Librum e dextra Sedentis super Throno. 8. Et cum accepisset Librum, quatuor Animalia et Viginti quatuor Seniores prociderunt coram Agno habentes unusquisque citharas, et phialas aureas plenas suffitibus, quae sunt preces sanctorum. 9. Et canebant canticum novum, dicentes, Dignus es accipere Librum, et aperire sigilla ejus, quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine Tuo, ex omni tribu et lingua, et populo et gente. 10. Et fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, et regnabimus super terra. 11. Et vidi et audivi vocem angelorum multorum circum Thronum, et Animalia, et Seniores, et erat numerus eorum myriades myriadum, et chiliades chiliadum;

12. Dicentes voce magna, Dignus est Agnus occisus accipere potestatem et divitias et sapientiam et honorem et gloriam et benedictionem. 13. Et omne creatum, quod est in Caelo, et in terra, et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes, Sedenti super Throno et Agno, benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum. 14. Et quatuor Animalia dicebant, Amen; et viginti quatuor Seniores prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

QUOD DOMINUS IN DIVINO HUMANO JUDICIUM FACTURUS SIT EX VERBO ET SECUNDUM ILLUD, QUIA IPSE EST VERBUM: ET QUOD HOC AGNITUM SIT AB OMNIBUS IN TRIBUS CAELIS. CONTENTA{1} SINGULORUM VERSUUM. @1 CONTENTA pro "CONTENTUM"$ 1. "Et vidi in dextra Sedentis super Throno Librum scriptum intus et a tergo," significat Dominum quoad Ipsum Divinum Suum ad aeterno, Cui Omnipotentia et Omniscientia, et Cui est Verbum (n. 256)"; obsignatum sigillis septem," significat illud prorsus absconditum angelo et homini (n. 257). 2. "Et vidi Angelum fortem praedicantem voce magna," significat Divinum Verum a Domino influens penitus apud Angelos et homines (n. 258); "Quis est dignus aperire Librum et solvere sigilla ejus," significat quis in potentia est nosse status vitae omnium in Caelis et in Terris, et judicare unumquemvis secundum suum (n. 259). 3. "Et nemo potuit in Caelo, nec super terra, neque sub terra," significet quod nullus in Caelis superioribus et in Caelis inferioribus (n. 260); "aperire librum," significat nosse statas vitae omnium, et judicare unumquemvis secundum suum (n. 261); "nec inspicere eum," significat ne hilum (n. 262). 4. "Et ego flebam multum, quod nemo (dignus) inventus sit aperire et legere Librum, nec inspicere eum," significat dolorem cordis, quod si non aliquis posset, perirent omnes (ii. 263). 5. "Et unus ex senioribus dicit{1} mihi, Ne fleto," significat consolationem (n. 264); "ecce vicit Leo, Qui est ex tribu Jehudae. Radix Davidis," significat Dominum, quod ex propria potentia subjugaverit Inferna, et redegerit in ordinem omnia cum fuit in Mundo, per Divinum Bonum unitum Divino Vero in Suo Humano (n. 265, 266); "aperire Librum, et solvere septem sigilla ejus," significat hic ut prius (n. 267). @1 dicit pro "dixit"$ 6. "Et vidi, et ecce in medio Throni, et quatuor Animalium, et in medio Seniorum," significat ab intimis et inde in omnibus Caeli, Verbi, et Ecclesiae (n. 268); "Agnum stantem tanquam occisum," significat Dominum quoad Humanum non in Ecclesia pro Divino agnitum (n. 269); "habentem cornua septem," significat Ipsius Omnipotentiam (n. 270); "et oculos septem, significat Ipsius Omniscientiam et Divinam Sapientiam (n. 271); "qui sunt septem Dei Spiritus emissi in omnem terram," significat quod ex illa sit Divinum Verum in universo terrarum orbe, ubi religio (n. 272). 7. "Et venit et accepit Librum e dextra Sedentis super Throno," significat quod Dominus quoad Divinum Humanum Suum sit Verbum, et quod hoc ex Divino Suo in Ipso, et quod ideo ex Divino Humano Suo facturus sit judicium (n. 273). 8. "Et cum accepisset Librum," significat quando Dominus instituit facere judicium, et per id omnia in Caelis et super terris redigere in ordinem (n. 274); quatuor Animalia et viginti quatuor Seniores prociderunt coram Agno," significat humiliationem, et adorationem Domini ex superioribus Caelis (n. 275); "habentes unusquisque citharas," significat confessionem Divini Humani Domini ex veris spiritibus (n. 276); "et phialas aureas plenas suffitibus," significat confessionem Divini Humani Domini ex bonis spiritualibus (n. 277); "quae sunt preces sanctorum," significat cogitationes quae sunt fidei ex affectionibus quae sunt charitatis, apud illos qui ex bonis et veris spiritualibus colunt Dominum (n. 278). 9. "Et canebant canticum novum," significat agnitionem et glorificationem Domini, quod Solus sit Judex, Redemptor et Salvator, ita Deus Caeli et terrae (n. 279); "dicentes, Dignus es accipere Librum, et aperire sigilla ejus," significat hic ut prius (n. 280); "quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine Tuo," significat liberationem ab affectio, et salvationem per conjunctionem cum Ipso (n. 281); "ex omni tribu et lingua et populo et gente," significat quod a Domino redempti sint, qui in Ecclesia aut in aliqua Religione in veris quoad doctrinam et in bonis quoad vitam sunt (n. 282). 10. "Et fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes," significat quod illi a Domino in sapientia ex Divinis veris et in amore ex Divinis bonis sint (n. 283); "et regnabimus super terra," significat et erunt in Regno Ipsius, Ipse in illis et illi in Ipso (284, 285). 11. "Et vidi et audivi vocem Angelorum multorum circum Thronum, et Animalia, et Seniores," significat confessionem et glorificationem Domini ob angelis inferiorum Caelorum (n. 86); ("et erat numerus eorum myriades myriadum, et chiliades chiliadum," significat omnes in veris et in bonis) (n. 287). 12. "Dicentes voce magna. Dignus est Agnus occisus accipere potestatem et divitias et sapientiam et honorem et gloriam," significat confessionem ex corde, quod Domino quoad Divinum sit Omnipotentia, Omniscientia, Divinum Bonum et Divinum Verum (ii. 288); "et benedictionem," significat omnia illa in Ipso, et ab Ipso in illis (n. 289). 13. "Et omne creatum, quod est in Caelo, et in terra, et sub terra, et in mari, quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes," significat confessionem et glorificationem Domini ab angelis infimorum caelorum (n. 290); "Sedenti super Throno et Agno, benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum," significat quod in Domino ab aeterno et inde in Divino Humano Ipsius sit omne Caeli et Ecclesiae, Divinum Bonum et Divinum Verum, et Divina Potentia, et ob Ipso in illis (n. 291). 14. "Et quatuor Animalia dicebant, Amen," significat Divinam confirmationem ex Verbo (n. 292); "et viginti quatuor Seniores prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum," significat humiliationem coram Domino, et ex humiliatione adorationem Ipsius ab omnibus (in) Caelis, a Quo et in Quo est Vita aeterna (n. 293).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church