257. "Obsignatum sigillis septem," significat illud prorsus absconditum angelo et homini. - Quod "obsignatum sigillo" significet absconditum, patet; inde "obsignatum septem sigillis" significat prorsus absconditum, "septem" enim significant omne (n. 10), ita quoque prorsus; quod prorsus absconditum angelo et homini, dicitur mox his verbis:
"Et nemo potuit in Caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire et legere librum, nec inspicere illum" (vers. 3, 4);
tale est Verbum omnibus, quibus Agnus, hoc est, Dominus non aperit illud: hic quia de exploratione omnium ante Ultimum Judicium agitur, sunt status vitae omnium in communi et particulari, qui prorsus absconditi sunt.