Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 262

Previous Number Next Number See English 

262. "Nec inspicere eum," significat ne hilum. - Cum per "aperire librum" significatur nosse status vitae omnium, per "inspicere eum" significatur videre qualis status vitae unius et alterius est; quare per quod "nemo posset aperire librum nec inspicere eum," significatur quod ne hilum possint. Solus enim Dominus videt statum cujusvis ab intimis ad extrema, tum qualis homo fuit ab infantia usque ad senectam, et qualis futurus est in aeternum, ut et quem locum in Caelo vel in inferno sortiturus sit; et hoc Dominus videt in instanti, et ex Se Ipso, quia est Ipsum Divinum Verum seu Verbum; angeli autem et homo ne hilum, quia sunt finiti, et finiti vident modo pauca et externa, et ne quidem haec vident a se, sed a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church