Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 263

Previous Number Next Number See English 

263. (Vers. 4.) "Et ego flebam multum, quod nemo (dignus) inventus sit aperire et legere librum, nec inspicere eum" significat dolorem cordis, quod si non aliquis posset, perirent omnes. - Quod "flere multum" sit dolere corde, patet; quod doleret corde, fuit causa, quia alioquin perituri essent omnes; nam si non per Ultimum Judicium omnia in Caelis et in Terris redigerentur in ordinem, non potuisset aliter: agitur enim in Apocalypsi de statu ultimo Ecclesiae, quando ejus finis, qui qualis est describitur a Domino his verbis:

"Erit talis afflictio magna, qualis non fuit ab initio Mundi usque nunc, nec fiet; quare nisi abbreviarentur dies nisi, non conservaretur ulla caro" (Matth. xxiv. 21, 22):

haec de ultimo tempore Ecclesiae, quando judicium. Quod talis status Ecclesiae hodie sit, ex his solum cognosci potest, quod in maxima parte Orbis Christiani sint, qui Divinam Domini potestatem in se transtulerunt, ac volunt coli sicut dii, et qui invocant homines mortuos, et vix aliquis ibi Dominum; et quod reliqui ab Ecclesia faciant Deum Tres, ac Dominum Duos, ac salvationem ponant non in emendatione vitae, sed in certis vocibus cum halitu devoto enuntiatis; ita non in paenitentia sed in fiducia quod justificentur et sanctificentur, modo plicent manus et spectent sursum, ac solennem formulam orent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church