Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 281

Previous Number Next Number See English 

281. "Quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine Tuo," significat liberationem ab Inferno, et salvationem per conjunctionem cum Ipso. - Quid in specie significatur per singula illa, non opus est per Sensum spiritualem evolvere, ut quid per occisum esse," "redimere nos Deo," et quid per "sanguinem Ipsius," sunt enim arcana, quae non apparent in Sensu literae; satis est quod sit Redemptio quae ita describitur; et quia Redemptio, est liberatio ab Inferno, et salvatio per conjunctionem cum Domino; sunt haec quae significantur. Hic solum ex Verbo confirmabitur, quod Ipse Jehovah in mundum venerit, natus sit Homo, et factus Redemptor et Salvator omnibus qui per vitam charitatis et ejus fidem conjunguntur Divino Humano Ipsius, et quod Jehovah sit Dominus ab aeterno; proinde quod Divinum Humanum Domini, cum Quo erit conjunctio, sit Divinum Humanum Ipsius Jehovae: hic itaque adducentur loca quae confirmant quod Jehovah et Dominus unum sint; et quia unum sunt et non duo, quod Dominus ab aeterno, Qui est Ipse Jehovah, per assumptionem Humani, sit Redemptor et Salvator; hoc patet ex his:

"Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo Nomen Tuum" (Esaj. lxiii. 16);

"Sic dixit Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus" (Esaj. xliv. 6{1});

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus et Formator tuus, Ego Jehovah faciens omnia, et Solus a Me Ipso" (Esaj. xliv. 24);

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus" (Esaj. xlviii. 17) "Jehovah Petra mea et Redemptor meus (Psalm. xix{2}. 15 (B.A. 14));

"Redemptor eorum fortis, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius" (Jerem. 1. 34);

"Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius Terrae vocabitur" (Esaj. liv. 5);

Ut sciat omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus, fortis Jacobi" (Esaj. xlix. 26: cap. lx. 16);

"Quod ad Redemptorem nostram, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius" (Esaj. xlvii. 4):

"Cum misericordia aeternitatis miserebor: sic dixit Redemptor tuus Jehovah" (Esaj. liv. 8);

"Dixit Jehovah Redemptor vester, Sanctus Israelis" (Esaj. xliii. 14);

"Dixit Jehovah Sanctus Israelis, Redemptor vester" (Esaj. xlix. 7);

"Redemeras me Jehovah (Deus) veritatis" (Psalm. xxxi. 6 (B.A. 5));

"Speret Israel in Jehovah, quia plurima cum Ipso Redemptio est, Ille Redimet Israelem ab omnibus iniquitatibus ejus" (Psalm. cxxx. 7, 8);

"Domine surge in auxilium nobis, et Redime nos propter misericordiam Tuam" (Psalm. xliv. 27 (B.A. 26)):

"Dixit Jehovah Deus, "E manu Inferni Redimam eos, e morte Redimam eos" (Hosch. xiii. 4, 14);

"Jehovah exaudi vocem meam, Redimet animam meam" (Psalm. Iv. 18, 19 (B.A. 17, 18)). (Tum Psalm. xlix. 16 (B.A. 15)); Psalm. lxix. 19 (B.A. 18); Psalm. lxxi. 23; Psalm. ciii. 1, 4; Psalm. cvii. 2; Jerem. xv. 20, 21.) Quod Dominus quoad Humanum Suum sit Redemptor, in Ecclesia non negatur, quia est secundum Scripturam, et quoque hanc:

"Quis venit ex Edom, incedens in multitudine roboris Sui: annus Redemptorum Ejus venit, Hic redemit eos" (Esaj. lxiii{3} 1, 4, 9);

"Dicite filiae Sionis, Ecce Salus tua venit, ecce merces Illius cum Illo; et vocabunt illos, populus sanctitatis, Redempti Jehovae" (Esaj. lxii. 11. 12);

"Benedictus Dominus Deus Israelis, quia visitavit, et fecit Redemptionem populo Suo" (Luc. i. 68). (Praeter alibi.) Plura adhuc loca confirmantia, quod Dominus ab aeterno, Qui est Ipse Jehovah, in mundum venerit, et susceperit Humanum, ad redimendum homines, videantur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 37-46). Jehovah etiam dicitur Salvator in multis locis, quae ob copiam afferre non vacat. @1 6 pro "2"$ @2 xix. pro "xv."$ @3 lxiii. pro "liii."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church