Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 294

Previous Number Next Number See English 

294. His adjiciam hoc MEMORABILE:-

In mundo naturali est homini duplex loquela, quia duplex cogitatio, exterior et interior; potest enim homo loqui ex cogitatione interiore et simul tunc ex cogitatione exteriore, et potest loqui ex cogitatione exteriore et non ex interiore, imo contra interiorem; inde simulationes, assentationes et hypocrises. At in mundo spirituali non est homini duplex loquela, sed simplex: loquitur ibi sicut cogitat, alioquin sonus stridet, et laedit aures; at usque potest silere, et sic non evulgare mentis suae cogitata: quare hypocrita, dum inter sapientes venit, vel abit, vel proripit se ad angulum in conclavi, et facit se inconspicuum, et sedet mutus. Quondam erant multi in mundo spirituum congregati, et de hac re inter se loquebantur, dicentes, quod non posse loqui nisi sicut cogitat, sit durum illis in bonorum consortio, qui non juste cogitaverunt de Deo et de Domino. In medio congregatorum erant Reformati, et multi ex Clero, et juxta illos Pontificii cum Monachis: ac hi et illi primum dixerunt, quod hoc non durum sit; "Quid opus aliter loqui quam sicut cogitat: et si forte non juste cogitet, potestne comprimere labia, et tenere silentium." Et Clerus dixit, "Quis non cogitat juste de Deo et de Domino." Sed aliqui ex congregatis dixerunt, "Tentemus tamen." Et dictum est illis qui se confirmaverunt in Trinitate Personarum de Deo, imprimis ex his verbis in Doctrina Athanasiana, "Una Persona est Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti, et sicut Pater est Deus ita Filius est Deus et{1} Spiritus Sanctus est Deus," ut dicerent "Unum Deum," sed non potuerunt. Contorserunt et plicaverunt labia in plures sinus, et non potuerunt articulare sonum in voces alias quam ideis cogitationis eorum consonas, quae erant trium Personarum, et inde trium Deorum. Porro dictum est ad illos, qui confirmaverunt fidem separatam a charitate, ut nominarent Jesum, sed non potuerunt; at omnes potuerunt dicere Christum, et quoque Deum Patrem. Hoc mirati sunt, et quaesiverunt causam, et invenerunt hanc, quod oraverint Deum Patrem propter Filium, et non oraverint Ipsum Salvatorem; "Jesus" enim significat Salvatorem. Porro dictum est illis, ut ex cogitatione de Humano Domini dicerent "Divinum Humanum;" sed nemo ex Clero, qui ibi aderat, potuit, at aliqui ex Laicis potuerunt; quare hoc in seriam ventilationem missum est: et tunc, 1. Lecta sunt coram illis haec apud Evangelistas:

Pater dedit omnia in manum Filio (Joh. iii 35);

Pater dedit Filio potestatem omnis carnis" (Joh. xvii 2);

"Omnia Mihi tradita sunt a Patre (Matth. xi 27);

Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra" (Matth. xxviii. 18):

@1 et pro "e"$

et dictum est illis, "Tenete inde in cogitatione, quod Christus tam quoad Divinum quam quoad Humanum Suum sit Deus Caeli et terrae, et sic enuntiate Divinum Humanum. Sed usque non potuerunt, et dixerunt, quod quidem exinde tenerent aliquid cogitationis ex intellectu de eo, sed usque non aliquid agnitionis, et quod ideo non possent. 2. Postea lectum est coram illis ex Luca (cap. i. 32, 34, 35), quod Dominus quoad Humanum esset Filius Jehovae Dei et quod ubivis in Verbo quoad Humanum dicatur "Filius Dei," et quoque "Unigenitus;" et petierunt ut hoc tenerent in cogitatione, et quoque quod Unigenitus Filius Dei natus in mundo non possit non esse Deus, sicut Pater est Deus, et eloquerentur "Divinum Humanum." Sed dixerunt, "Non possumus, ex causa quia spiritualis nostra cogitatio, quae est interior, non admittit in cogitationem proximam loquelae alias ideas quam similes," et quod inde percipiant, quod non liceat nunc cogitationes suas dividere, sicut in mundo naturali. 3. Deinde lecta sunt coram illis Domini verba ad Philippum haec:

"Dixit Philippus, Domine, monstra nobis Patrem: et dixit Dominus, Qui videt Me, vidit Patrem; nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me" (Joh. xv. 8-11);

et quoque alia loca, quod Pater et Ipse unum sint (Joh. x. 30; et alibi):

et dictum est illis, ut tenerent id in cogitatione, et sic dicerent "Divinum Humanum." Sed quia illa cogitatio non fuit radicata in agnitione quod Dominus esset Deus etiam quoad Humanum, ideo non potuerunt; contorserunt labia in plicas usque ad indignationem, et voluerunt cogere os suum ad enuntiandum, et extorquere, sed non valuerunt. Causa erat, quia ideae cogitationis, quae fluit ex agnitione, unum faciunt cum vocibus linguae apud illos qui in mundo spirituali sunt; et ubi ideae illae non sunt, non dantur voces, nam ideae fiunt voces in loquela. 4. Porro lecta sunt coram illis, ex Doctrina Ecclesiae in universo terrarum Orbe recepta, haec: "Quod Divinum et Humanum in Domino non sint duo, sed unum, imo una Persona, unita prorsus sicut anima et corpus" (haec ex Fide Symbolica Athanasiana); et dictum est illis," Ex inde potestis omnino habere ideam ex agnitione, quod Humanum Domini sit Divinum, quia Anima Ipsius est Divinum; est enim ab Ecclesiae vestrae doctrina, quam in mundo agnoveratis: insuper est anima ipsa essentia et corpus est forma, ac essentia et forma unum faciunt sicut esse et existere, et sicut causa efficiens effectus et ipse effectus." Retinuerunt illam ideam, et voluerunt ex illa enuntiare "Divinum Humanum," sed non potuerunt; interior enim idea de Humano Domini exterminavit et expunxit "ideam hanc novam adscititiam," ut illam vocabant. 5. Adhuc coram illis lectum est ex Johanne, hoc:

Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et Verbum Caro factum est" (i. 1, 14);

et ex Paulo hoc:

"In Christo Jesu habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter" Coloss. ii. 9);

et dictum est illis ut firmiter cogitarent, quod Deus Qui fuit Verbum, factus sit Caro, et quod omne Divinum in Ipso habitet corporaliter: "forte sic potestis enuntiare Divinum Humanum." Sed usque non potuerunt, dicentes aperte, quod non possent habere ideam Divini Humani, quia Deus est Deus, et homo est homo: et "Deus est Spiritus, et de spiritu non alter cogitavimus quam sicut de vento aut aethere." 6. Tandem dictum est illis, "Nostis quod Dominus dixerit, `Manete in Me, et Ego in vobis: qui manet in Me et Ego in illo, (hic) fert illorum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam'" (Joh. xv. 4, 5);

et quia aliqui ex Clero Angliae aderant, lectum est coram illis ex una illorum Oratione ante Sanctam Communionem, "For, when we spiritually eat the flesh of Christ, and drink the blood, then we dwell in Christ, and Christ in us:" "Si nunc cogitatis, quod hoc non dari possit, nisi Humanum Domini sit Divinum, enuntiate itaque Divinum Humanum ex agnitione in cogitatione." Sed usque non potuerunt; fuit enim idea illis tam alte impressa, quod aliud esset Divinum Domini, et aliud Humanum Ipsius, ut quod Divinum Ipsius esset simile Divino Patris, et Humanum simile humano alterius hominis. At dictum est illis, "Quomodo potestis ita cogitare: num rationalis mens potest usquam cogitare Deum esse tres, et Dominum esse duos." 7. Postea converterunt se ad Lutheranos, dicentes, quod Augustana Confessio et Lutherus docuerint, quod Filius Dei et Filius Hominis in Christo sint una Persona,et quod Ipse etiam quoad Humanam Naturam sit Verus, Omnipotens ac Aeternus Deus; et quod quoad illam etiam ad dextram Omnipotentis Dei praesens gubernet omnia in Caelis et in Terris, impleat omnia, nobiscum sit, et in nobis habitet et operetur; et quod non sit adorationis differentia, quia per Naturam quae cernitur, adoratur Divinitas quae non cernitur; ita quod in Christo Deus sit Homo et Homo Deus. His auditis responderunt, "Est ne ita." Et circumspexerunt, et mox dixerunt, "Haec prius non novimus, quare nec possumus." At unus et alter dixit, "Legimus id et scripsimus id, sed usque dum de eo in nobis ex nobis cogitavimus, fuerunt modo verba, quorum ideam interiorem non habuimus." 8. Tandem conversi ad Pontificios dixerunt, "Forte vos potestis nominare Divinum Humanum, quia creditis quod in vestra Eucharistia in Pane et Vino et in omni ejus parte sit integer Christus: et quoque adoratis Ipsum, cum monstratis et circum fertis hostias, ut Deum: tum quia vocatis Mariam Dei genetricem, consequenter agnoscitis quod genuerit Deum, hoc est, Divinum Humanum. Et illi tunc voluerunt enuntiare illud ex illis ideis cogitationum de Domino, sed non potuerunt, propter materialem ideam de Corpore et Sanguine Ipsius; et propter assertionem quod Humana potestas et non Divina translata sit ab Ipso in Papam. Et surrexit unus Monachus et dixit, quod possit cogitare Divinum Humanum de Sanctissima Virgine Maria Deipara, et quoque de Sancto monasterii sui. Et alter Monachus accessit dicens, "Ego possum ex idea cogitationis meae dicere Divinum Humanum de Sanctissimo Papa potius quam de Christo;" sed tunc alii Monachi retraxerunt illum, et dixerunt, "Pudeat te." Post haec visum est Caelum apertum, et visae sunt Linguae sicut flammulae descendentes et influentes apud quosdam; et illi tunc celebrabant Divinum Humanum Domini, dicentes, "Removete ideam trium Deorum, et credite quod in Domino habitet omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, et quod Pater et Ipse unum sint, sicut anima et corpus unum sunt, et quod Deus non sit ventus aut aether, sed quod sit Homo, et tunc conjungemini Caelo, et per id a Domino poteritis nominare Jesum, et dicere Divinum Humanum."

CAPUT VI.

ET vidi cum aperuisset Anus primum ex sigillis, et audivi unum ex quatuor Animalibus dicens tanquam voce tonitrui, Veni et aspice. 2. Et vidi, et ecce Equus albus, et sedens super illo habens arcum, et data ei corona et exivit vincens et ut vinceret. 3. Et cum aperuisset secundum sigillum, audivi secundum Animal dicens, Veni et aspice. 4. Et exivit alius Equus rufus; et sedenti super illo datum ei tollere pacem de terra, ut alii alios occiderent, et data ei machaera magna. 5. Et cum aperuisset tertium sigillum, audivi tertium Animal dicens, Veni et aspice; et vidi, et ecce Equus niger, et sedens super illo habens stateram in manu sua. 6. Et audivi Vocem in medio quatuor Animalium, dicentem, Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario, et oleum et vinum ne laeseris. 7. Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi Vocem quarti Animalis dicentem, Veni et aspice. 8. Et vidi, et ecce Equus pallidus, et sedens super illo nomen illi Mors, et Infernus sequebatur cum illo, et data illis potestas interficiendi super quartam partem terrae in romphaea et in fame et in morte et a bestiis (terrae). 9. Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi sub ter Altari animas occisorum propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant. 10. Et clamabant voce magna, dicentes, Usque quo Domine, Qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra. 11. Et datae singulis stolae albae; et dictum eis, ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri occidi sicut illi. 12. Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, et ecce terrae motus magnus factus est, et Sol factus est niger tanquam saccus pilosus, et Luna facta est tanquam sanguis. 13. Et Stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus dejicit grossos suos a magno Vento concussa. 14. Et Caelum abscessit tanquam Liber convolutus: et Omnis Mons et Insula e locis suis emota sunt. 15. Et reges terrae et magnates, et divites et chiliarchi, et potentes, et omnis servus et omnis liber, absconderunt se ipsos in speluncis, et in petris montium. 16. Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno, et ab ira Agni. 17. Quia venit dies magnus irae Ejus, et quis potest consistere.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

AGITUR DE EXPLORATIONE ILLORUM, SUPER QUOS ULTIMUM JUDICIUM FUTURUM EST; ET EXPLORATUM QUALIS INTELLECTUS VERBI FUERAT APUD ILLOS, ET INDE QUALIS STATUS VITAE ILLORUM:

QUOD ESSENT QUI IN VERIS EX BONO (vers. 1, 2);

QUI ABSQUE BONO (vers. 3, 4). QUI IN CONTEMPTU VERI (vers. 5, 6);

ET QUI QUOAD BONUM ET QUOAD VERUM PRORSUS VASTATI (vers. 7, 8). DE STATU ILLORUM QUI IN INFERIORE TERRA PROPTER MALOS A DOMINO CUSTODITI SUNT, QUOD TEMPORE ULTIMI JUDICII LIBERANDI (vers. 9-11):

DE STATU ILLORUM QUI IN MALIS ET INDE FALSIS, QUALIS DIE ULTIMI JUDICII (vers. 12-17).

CONTENTA{1} SINGULORUM VERSUUM. @1 CONTENTA pro "CONTENTUM"$ 1. "Et vidi, cum aperuisset Agnus primum ex sigillis," significat a Domino explorationem omnium super quos Ultimum Judicium futurum est, quoad intellectum Verbi, et inde quoad status vitae eorum (n. 295); "et audivi unum ex quatuor Animalibus dicens tanquam voce tonitrui," significat secundum Divinum Verum Verbi (n. 296); "Veni et aspice," significat manifestationem de primis in ordine (297). 2. "Et vidi et ecce Equus albus," significat intellectum veri et boni ex Verbo apud hos (n. 278); "et sedens super illo habens arcum," significat quod illis doctrina veri et boni ex Verbo, ex qua pugnarunt contra falsa et mala quae ab Inferno (n. 299); "et data ei corona," significat insigne pugnae illorum (n. 300); "et exivit vincens et ut vinceret," significat victoriam super mala et falsa in aeternum (n. 301). 3. "Et cum aperuisset secundum sigillum, audivi{1} secundum Animal dicens, veni et aspice," significat simile hic ut supra (n. 302, 303, 304). @1 audivi pro "et audivi"$ 4. "Et exivit alius Equus, rufus," significat intellectum Verbi deperditum quoad bonum, et inde quoad vitam apud illos (n. 305); - sedenti super illo datum est tollere pacem de terra," significat sublatam charitatem, securitatem spiritualem, et requiem internam (n. 306); - ut alii alios occiderent, significat intestina omnia, infestationes ab Infernis, et irrequies internas (ii. 307); "et data ei machaera magna," significat destructionem veri per falsa mali (n. 308). 5. "Et cum aperuisset tertium sigillum, audivi{1} tertium Animal dicens, veni et aspice," significat simile hic ut supra (n. 309, 310, 321); "et vidi et ecce Equus niger," significat intellectum Verbi deperditum quoad verum, ita quoad doctrinam apud hos (n. 312): "et sedens super illo habens stateram in manu sua," significat aestimationem boni et veri, qualis illa apud hos (n. 313). @1 audivi pro "et audivi"$ 6. "Et audivi vocem in medio quatuor Animalium, dicentem," significat Divinam custodiam Verbi a Domino (n. 314); - Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario," significat quia aestimatio boni et veri tam pusilla est, ut vix ulla (n. 315); - et oleum et vinum ne laeseris," significat quod a Domino provideatur, ne sancta bona et vera, quae interius in Verbo latent, violentur et prophanentur (n. 316). 7. "Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti Animalis dicentem, veni et aspice," significat simile quod supra (n. 317, 318, 319). 8. "Et vidi et ecce Equus pallidus," significat intellectum Verbi deperditum et quoad bonum et quoad verum (n. 320); - et sedens super illo nomen illi Mors, et Infernus sequebatur cum illo," significat exstinctionem vitae spiritualis et inde damnationem (n. 321); "et data est illis potestas interficiendi super quartam partem terrae," significat destructionem omnis boni Ecclesiae (n. 322); "in romphaea et in fame et in morte et a bestiis terrae," significat per falsa doctrinae, per mala vitae, per amorem proprii, et per concupiscentias (n. 323). 9. "Et cum aperuisset quintum sigillum," significat a Domino explorationem status vitae illorum, qui die Ultimi Judicii salvandi erant, ac interea reservati (n. 324); "vidi subter Altari animas occisorum propter Verbum Dei et propter testimonium quod habebant," significat illos qui a malis rejecti propter vitam secundum vera Verbi et agnitionem Divini Humani Domini, ne seducerentur, a Domino custoditi sunt (n. 325). 10. "Et clamabant voce magna," significat dolorem cordis (n. 326); "dicentes, Usque quo Domine, (Qui Sanctus et Verus,) non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra," significat super ia quod Ultimum Judicium protrahatur, et non removeantur qui violentiam inferunt Verbo et Divino Domini (n. 327). 11. "Et datae singulis stolae albae," significat communicationem et conjunctionem illorum cum angeli qui in Divinis veris (erant) (n. 328); "et dictum (iis), ut adhuc requiescerent tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri occidi sicut illi," significat quod Ultimum Judicium parum adhuc pratraheretur, usque dum collecti (fuerint) qui similiter rejecti sunt a malis (n. 329). 12. "Et vidi cum aperuisset sigillum sextum," significat a Domino explorationem status vitae illorum qui interius mali erant, super quos judicium futurum est (n. 330); "(et) ecce terrae motus magnus factus est," significat statum Ecclesiae apud illos prorsus immutatum, et terrorem (n. 331); "et Sol factus est niger tanquam saccus pilosus, et Luna facta est tanquam sanguis,' significat apud illos omne bonum amoris adulteratum, et omne verum fidei falsificatum (n. 332). 13. "Et Stellae (Caeli) ceciderunt in terram," significat omnes cognitiones boni et veri disparatas (n. 333); "sicut ficus dejicit grossos suos a magno vento agitata," significat per ratiocinationes naturalis hominis separati a spirituali (n. 334). 14. "Et Caelum abscessit sicut liber convolutus," significat separationem a Caelo et conjunctionem cum Inferno (n. 335); "et omnis mons et insula e locis suis emota sunt," significat quod omne bonum amoris et verum fidei recesserit (n. 336). 15. "Et reges terrae et magnates, et divites et chiliarchi,et potentes, et omnis servus et (omnis) liber," significat illos qui ante separationem fuerunt in intellectu veri et boni, in scientia cognitionum illorum, in eruditione, ab aliis vel a se ipsis, et usque non in vita secundum illa (n. 337); "absconderunt se ipsos in speluncis et in peris montium," significat nunc illos in malis et in falsis mali (n. 338). 16. "Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno, et ab ira Agni," significat confirmationes mali per falsa ex malo, usque ut non agnoscerent aliquod Divinum Domini (n. 339). 17. "Quia venit dies magnus irae Ipsius, et quis potest consistere," significat quod tales facti sint a se ipsis per separationem a bonis et fidelibus propter Ultimum Judicium, quod alioquin non sustinerent (n. 340).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church