Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 335

Previous Number Next Number See English 

335. (Vers. 14) "Et caelum abscessit sicut liber convolutus," significat separationem a Caelo et conjunctionem cum Inferno. -Quod dicatur quod "Caelum abscesserit sicut liber convolutus," est quia interior intellectus et inde cogitatio hominis est sicut Caelum potest enim intellectus ejus elevari in lucem Caeli, et in elevatione una cum Angelis cogitare de Deo, de Amore et Fide, et de Vita aeterna; sed si voluntas ejus non simul elevatur in calorem Caeli, usque homo non est conjunctus Angelis Caeli, ita non est sicut Caelum: quod ita sit, videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (in parte quinta). Per illam intellectus facultatem potuerunt mali, de quibus hic agitur, in consociatione esse cum Angelis Caeli Ultimi; at cum hi ab illis separati sunt, tunc abscessit Caelum illorum, "sicut liber convolutus." Per "librum convolutum" intelligitur membrana convoluta, quoniam libri illorum fuerunt membranae; et comparatio fit cum libro, quia liber etiam est Verbum (n. 256); quare cum id ut membrana convolvitur, non apparet quidquam quod inibi, et est sicut non sit. Propterea simile dicitur apud Esajam:

"Contabescet omnis exercitus caelorum, et convolventur Caeli sicut Liber, ac decidit sicut folium decidit de ficu" (xxxiv. 4);

"exercitus" sunt bona et vera Ecclesiae ex Verbo (n. 447). Ex his constare potest, quod per "Caelum abscessit sicut liber convolutus" significetur separatio a Caelo, et conjunctio cum Inferno: quod separatio a Caelo sit conjunctio cum Inferno, patet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church