349. "Signati et omni Tribu (filiorum) Israelis," significat Caelum et Ecclesiam Domini ab illis. - Per "Tribum" significatur Religio quoad bonum vitae, et per "omnem Tribum" significatur Ecclesia quoad omne bonum amoris et quoad omne verum ex illo bono, ex quibus bonum vitae; sunt enim duo quae faciunt Ecclesiam, bonum amoris et verum doctrinae; conjugium illorum est Ecclesia. Duodecim Tribus Israelis repraesentabant et inde significabant Ecclesiam quoad conjugium illud, ac unaquaevis Tribus aliquod universale verum boni aut bonum veri in illo: sed quid unaquaevis Tribus significabat, hactenus non alicui revelatum est, nec revelari potuit, ne per explicationem male consartam prophanaretur sanctum quod in illis in unum conjunctis latet, nam secundum conjunctionem significant. Aliter in serie in qua nominantur secundum Nativitates, Gen. xxix., xxx., xxxv. 18; series illarum ibi haec est, Ruben, Simeon, Levi, Jehudah, Dan, Naphtali, Gad, Ascher, Isaschar, Sebulon, Joseph, Benjamin. Aliter in serie in qua nominantur cum venerunt (in) Aegyptum, quae est, Ruben, Simeon, Levi, Jehudah, Isaschar, Sebulon, Gad, Ascher, Joseph, Benjamin, Dan, Naphtali (Gen. xlvi. 8-24{1}). Aliter in serie cum benedicuntur a Patre Israele, quae haec est;
Ruben, Simeon, Levi, Jehudah, Sebulon, Isaschar, Dan, Gad, Ascher, Naphtali, Joseph, Benjamin (Gen. xlix.). Aliter in serie cum benedicuntur a Mose, quae haec est, Ruben, Jehudah, Levi, Benjamin, Joseph, Ephraim, Menasse, Sebulon, Gad, Dan, Naphtali, Ascher (Deutr. xxxiii.);
ibi Ephraim et Menasse, et non Simeon et Isaschar. Aliter in serie cum castrametati et profecti sunt, quae haec est, Tribus Jehudae, Isascharis, et Sebulonis ad ortum; Tribus Rubenis, Simeonis, Gadis ad meridiem; Tribus Ephraimi, Menassis, et Benjaminis ad occidentem; Tribus Danis, Ascheris, et Naphtali ad septentrionem; et Tribus Levi in medio (Num. ii. 1, ad fin.). Aliter in serie, in qua nominantur alibi, ut Gen. xxxv.{2} 23-26; Num. i. 5-16; cap. vii. 1, ad fin.; cap. xiii. 4-15 cap. xxvi. 5-57{3}; cap. xxxiv. 17-28; Deutr. xxvii. 12, 13; Jos. xv.-xix.; Ezech. xlviii.{4} 1, ad fin.). Quare cum Bileamus "vidit Israelem habitantem secundum Tribus suas" dixit, "Quam bona sunt Tabernacula tua Jacob et Habitacula tua Israel" (Num. xxiv. 1-4, seq.). In Pectorali judicii, quod erat Urim et Thummim, in quo duodecim lapides pretiosi juxta nomina filiorum Israelis erant (Exod. xxviii. 15-21{5}), Tribus significabant in serie secundum interrogationem ad quam tulerunt responsum. Quid autem significant in serie in qua hic in Apocalypsi nominantur, quae adhuc alia est, in sequentibus dicetur. Quod "Tribus" significent Religionem, et "duodecim Tribus" Ecclesiam quoad omnia ejus, est quia "Tribus" et "Sceptrum" in Lingua Hebraea una vox sunt, ac "Sceptrum" est Regnum, ac Regnum Domini est Caelum et Ecclesia. @1 8-24 pro "9-21"$ @2 xxxv. pro "xxv."$ @3 5-57 pro "5-56"$ @4 xlviii. pro "xlvii."$ @5 15-21 pro "15-24"$