350. (Vers. 5.) "Ex Tribu Jehudae duodecim millia signati," significat amorem caelestem, qui est amor in Dominum, et hunc apud omnes qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini erunt. -Per "Jehudam" in supremo Sensu significatur Dominus quoad amorem caelestem; in Sensu spirituali Regnum caeleste Domini, et Verbum; et in Sensu naturali Doctrina Ecclesiae caelestis e Verbo: hic autem per "Jehudam" significatur Amor caelestis, qui est Amor in Dominum; et quia primum in serie nominatur, significatur ille Amor apud omnes qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini erunt: Tribus enim primo loco nominata est omne in reliquis; est sicut caput illis, et sicut universale intrans in omnia quae sequuntur, illa colligat, qualificat et afficit: hoc est Amor in Dominum. Quod "duodecim millia" significent omnes qui in illo Amore sunt, videatur supra (n. 348). Notum est, quod duodecim Tribus Israelis post Salomonem divisae fuerint in duo Regna, Judaicum et Israeliticum; Regnum Judaicum repraesentabat Regnum Caeleste, seu Sacerdotale Domini, et Regnum Israeliticum Regnum Spirituale, seu Regium Domini: sed hoc destructum fuit, dum apud illos non aliquod spirituale superesset; at Regnum Judaicum conservatum est, propter Verbum, et quia Dominus ibi nasceretur: sed cum Verbum prorsus adulteraverunt, et sic Dominum non potuerunt cognoscere, tunc Regnum illorum destructum fuit. Ex his constare potest, quod per "Tribum Jehudae" significetur Amor caelestis, qui est Amor in Dominum; sed quia tales fuerunt quoad Verbum et quoad Dominum, per "Tribum Jehudae" etiam significatur amor oppositus, qui est amor sui, proprie amor dominandi ex amore sui, qui amor vocatur amor diabolicus. Quod per "Jehudam" et ejus Tribum significetur Regnum caeleste et ejus Amor, qui est Amor in Dominum, constat ex his locis:
"Jehudah, te celebrabunt fratres tu; non removebitur sceptrum a Jehudah, usque dum venit Schilo, et ei adhaesio populorum: alligat ad vitem asellum suum, ad vitem praestantem filium asinae suae; lavat in vino vestimentum suum; ruber oculis a vino, et albus dentibus a lacte" (Gen. xlix. 8-12);
"David erit princeps illis in aeternum; et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, et ponam Sanctuarium in medio eorum in aeternum" (Ezech. xxxvii. 25, 26{1});
"Jubila et laetare, filia Sionis: Jehovah haereditatem Sibi faciet Jehudam, portionem Suam super terra sanctitatis" (Sach. ii. 14, 16{2} (B.A. 10, 12));
"Feriare Jehudah festa tua, redde vota tua, quia non addet amplius per te transire belial, omnis exscindetur" (Nah. ii. 1 (B.A. i. 10, 12));
"Subito veniet ad Templum Suum Dominus; tunc suavis erit Jehovae minchah Jehudae et Hierosolymae juxta dies saeculi" (Malach. iii. 1, 4);
"Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma In generationem et generationem" (Joel iv. 20{3} (B.A. iii. 20));
"Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi Germen justum; in diebus Ipsius salvabitur Jehudah" (Jerem, xxiii. 5, 6);
"Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah haeredem montium Meorum, ut possideant electi" (Esaj.{4} lxv. 9);
"Factus est Jehudah in sanctuarium, et Israel in dominia Ipsius" (Psalm. cxiv. 2);
"Ecce dies venient, quibus pangam cum domo Jehudae foedus novum; hoc foedus erit, dabo Legem Meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam" (Jerem. xxxi. 31, 33{5});
"In diebus illis apprehendent decem viri alam viri Jehudaei, dicentes Ibimus vobiscum, quia audivimus Deum vobiscum" (Sach. viii. 23{6});
"Quemadmodum Caeli novi et Terra nova, quae facturus sum, stabunt coram Me, sic stabunt semen vestrum et nomen vestrum: erunt Reges gentium nutritii tui, principes eorum lactatrices, facies super terram incurvabunt se tibi, et pulverem pedum tuorum lingent" (Esaj. lxvi. 22{7}; cap. xlix. 23{8});
ex his et pluribus aliis locis, quae ob copiam non adducere vacat, manifeste constare potest, quod per "Jehudam" non intelligatur Jehuda, sed Ecclesia; ut quod Dominus pacturus sit cum illa gente foedus novum et aeternum, facturus illam haereditatem Suam, et sanctuarium Suum in aeternum, ac quod "reges gentium ac principes eorum incurvaturi se illi, pulverem pedum ejus lingentes," praeter plura. Quod per "Tribum Jehudae" in se spectatam intelligatur Regnum diabolicum, quod est amoris dominandi ex amore sui, constare potest ex his locis:
"Occultabo facies Meas ab illis, videbo quid posteritas eorum; generatio perversitatis illi,{9} filii in quibus fidelitas non; gens perdita consiliis illi, de vite Sodomae vitis eorum et de agris Gomorrhae; uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis; venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele: nonne{10} illud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris Meis" (Deutr. xxxii. 20-34{11});
"Scito quod non propter justitiam tuam et rectitudinem cordis tui Jehovah dat tibi terram Canaanem, quia populus durus cervice tu" (Deutr. ix. 5, 6);
"Juxta numerum urbium tuarum fuerunt dii tui, Jehuda, juxta numerum platearum Hierosolymae posuisti altaria ad suffiendum Baali" (Jerem. ii. 28; cap. xi. 13);
"Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere" (Joh. viii. 44). Dicuntur "Pleni hypocrisi, iniquitate et immunditia" (Matth. xxiii. 27, 28);
"Generatio adultera" (Matth. xii. 39; Marc. viii. 38);
ac Hierosolyma, habitatio illorum, dicta est "Sodoma" (Esaj. iii. 9; Jerem. xxiii. 14; Ezech. xvi. 46, 48; Apoc. xi. 8);
praeter aliis in locis, ubi dicitur quod Gens illa prorsus de perdita sit, ac Hierosolyma destruenda (Ut Jerem. v. 1; cap. vi. 6, 7; cap. vii. 17, 18, seq.; cap. viii. 6-8, seq.; cap. ix. 10, 11, 13, seq.; cap. xiii. 9, 10, 14; cap. xiv. 16; Thren. i. 8, 9, 17: Ezech. iv. 1 ad fin.: cap. v. 5 ad fin.{12}: cap. xii. 18, 19; cap. xv. 6-8; cap. xvi. 13; cap. xxiii. 1-49). @1 xxxvii. 25, 26 pro "xxxviii. 26, 27"$ @2 14, 16 pro "14, 15, 16"$ @3 20 pro "18, 19, 20"$ @4 Esaj. pro "Jerem."$ @5 31, 33 pro "27, 31, 33, 34"$ @6 23 pro "22, 23"$ @7 22 pro "20, 22"$ @8 23 pro "22, 23"$ @9 illi pro "illa"$ @10 nonne pro "omne"$ @11 34 pro "35"$ @12 v. 5 ad fin. pro "iv. 9 ad fin."$