351. "Ex tribu Rubenis duodecim millia signati," significat Sapientiam ex Amore caelesti, apud illos qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini erunt. - Per "Rubenem" in Sensu supremo significatur Omniscientia, in Sensu spirituali sapientia, intelligentia, et scientia, tum fides, in Sensu naturali visus; hic autem per "Rubenem" significatur Sapientia, quia sequitur post "Jehudam," per quem significatur Amor caelestis, et Amor caelestis producit Sapientiam: non enim datur amor absque sua conjuge, quae est scientia, intelligentia, et sapientia: conjux amoris naturalis est scientia, amoris spiritualis est intelligentia, et amoris caelestis est sapientia. Quod per "Rubenem" significentur illae, est quia nominatus est a Visu, ac visus spiritualis naturalis est scientia, visus spiritualis est intelligentia, ac visus caelestis est sapientia. Ruben etiam fuit primogenitus Jacobi, et ideo ab Israele dictus est Robur suum, principium virium suarum excellens eminentia et excellens valore (Gen. xlix. 3);
talis etiam est Sapientia ex Amore caelesti. Et quia Ruben ex primogenitura sua repraesentabat et inde significabat sapientiam hominum Ecclesiae, ideo Ille exhortatus est fratres suos ne occiderent Josephum, ac doluit cum Josephus non inventus fuit in fovea (Gen. xxxvii. 21, 22(, 29));
Et ideo Tribus ejus castrametata est ad Meridiem, et vocabantur Castra Rubenis (Num. ii. 10-16);
"meridies" etiam significat sapientiam ex amore; quare illi qui in ea sapientia sunt, in Caelo ad meridiem habitant, videatur in Opere de Caelo et Inferno (n. 148-150). Sapientia haec per "Rubenem" significatur in Prophetico Deborae et Baraki per haec:
"In classibus Rubenis sunt magni statuta cordis; quare sedes, Isaschar, inter sarcinas ad audiendum sibila gregum; classibus Rubenis, ubi magni pervestigationes cordis" (Judic. v. 15, 16);
"classes Rubenis" sunt cognitiones omnis generis, quae sunt sapientiae. Quia omnes Tribus etiam opposita significant, ita quoque Tribus Rubenis; et in sensu opposito significat sapientiam separatam ab amore, et inde quoque fidem separatam a charitate; quare Ab Israele patre suo maledictus est (Gen. xlix. 3, 4);
Et ideo primogenitura sua deprivatus est (1 Chron. v. 1), videatur supra (n. 17); et ideo Data est ei haereditas extra Jordanem, et non in Terra Canaane; ut et pro Rubene et Simeone agniti sunt filii Josephi Ephraim et Menasse (Gen. xlviii. 5);
nihilominus tamen retinuit repraesentationem et inde significationem sapientiae.