Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 359

Previous Number Next Number See English 

359. (Vers. 8.) "Ex tribu Sebulonis duodecim millia signati," significat Amorem conjugialem boni et veri, etiam apud illos qui e Novo Caelo et e Nova Ecclesia Domini erunt. - Per "Zebulonem" in supremo Sensu significatur Unio Ipsius Divini ac Divini Humani in Domino, in Sensu spirituali Conjugium boni et veri apud illos qui in Caelo et in Ecclesia sunt, et in Sensu naturali ipse Amor conjugialis; inde hic per "Sebulonem" significatur Amor conjugialis boni et veri; nominatus etiam est a Cohabitatione (Gen. xxx. 19, 20); et cohabitatio dicitur de conjugibus, quorum mentes conjunctae sunt in unum, est enim illa conjunctio cohabitatio spiritualis. Amor conjugialis boni et veri, qui hic per "Sebulonem" significatur, est Amor conjugialis Domini et Ecclesiae; Dominus est ipsum Bonum Amoris, ac dat ut Ecclesia sit Verum ex illo Bono et Cohabitatio fit, cum homo Ecclesiae in Veris recipit Bonum a Domino; tunc fit apud hominem conjugium boni et veri, quod est ipsa Ecclesia, et fit Caelum: inde est quod Regnum Dei, hoc est, Caelum et Ecclesia, toties in Verbo comparetur Conjugio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church