Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 360

Previous Number Next Number See English 

360. "Ex tribu Josephi duodecim millia signati," significat Doctrinam boni et veri, apud illos qui e Novo Caelo et e Nova Ecclesia Domini erunt. - Per "Josephum" (in Sensu supremo) significatur Dominus quoad Divinum Spirituale, in Sensu spirituali Regnum spirituale, et in Sensu naturali Fructificatio et Multiplicatio; hic autem per "Josephum" significatur Doctrina boni et veri, quae est apud illos qui in Regno spirituali Domini sunt; haec significatur hic per "Josephum," quia nominatur post tribum Sebulonis, et ante tribum Benjaminis, ita in medio; ac tribus quae primum nominatur in serie seu classe, significat aliquem amorem qui est voluntatis, et tribus quae postea nominatur significat aliquid sapientiae quod est intellectus, et tribus quae postremo nominatur significat aliquem usum seu effectum ex illis: inde est unaquaquaevis series plena. Quoniam Josephus Regnum spirituale Domini significabat, ideo factus est Dominator in Aegypto, Gen. xli. 38-44; Psalm. cv. 17-22,{1} ubi singula significant talia quae Regni spiritualis Domini sunt. Regnum Spirituale est Regium Domini, et Regnum Caeleste est Sacerdotium Ipsius. Quod "Josephus" hic significet Doctrinam boni et veri, est quia ille hic loco Ephraimi est, et per "Ephraimum" significatur Intellectuale Ecclesiae, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 79); et Intellectuale Ecclesiae est omne ex Doctrina boni et veri e Verbo: quod Josephus loco Ephraimi hic sit, est quia Menasse, qui erat alter filius Josephi, et significabat Voluntarium Ecclesiae, prius inter Tribus assumptus est (n. 355). Quia Intellectuale Ecclesiae est ex Doctrina boni et veri, idea Intellectuale illud et quoque Doctrina illa per "Josephum" significatur in sequentibus locis:

"Filius fecundae Josephus, fecundae juxta fontem; sedebit in valido arcus sui; benedicetur ei benedictionibus Caeli desuper, et benedictionibus abyssi jacentis infra" (Gen. xlix. 22-26);

"fons" significat Verbum, et "arcus" doctrinam (n. 299). "Benedicta a Jehovah sit terra Josephi, de pretiosis Caeli, de rore, de abysso etiam jacente infra, et de pretiosis proventuum solis, de pretiosis producti mensium, et de pretiosis terrae et plenitudinis ejus; veniat capiti Josephi" (Deutr. xxxiii. 13-17);

per "pretiosa" illa significantur cognitiones boni et veri, ex quibus doctrina. Qui "bibunt ex scyphis vini, et super confractione Josephi non afficiuntur dolore" (Amos vi. 6{2});

"Potentem faciam domum Jehudae, et domum Josephi salvabo: hinc erunt sicut potens Ephraim, et laetabitur cor eorum sicut vino" (Sach. x. 6, 7). Hic quoque "Josephus" pro Doctrina; "vinum" significat Verum ejus ex bono (n. 316). @1 22 pro "23"$ @2 6 pro "5, 6"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church