382. "Neque cadet super illos Sol neque ullus aestus," significat quod non posthac illis concupiscentiae ad malum, neque ad falsum mali. - "Non cadet super illos sol" significat quod non illis concupiscentiae ad malum; "neque cadet super illos ullus aestus" significat quod non illis concupiscentiae ad falsum: quod "sol" significet Divinum Amorem et inde affectiones boni, et in opposito sensu diabolicum amorem et inde concupiscentias ad malum, videatur supra (n. 53): quod autem "aestus" significet concupiscentias ad falsum mali, est quia falsum producitur ex malo, sicut aestus a sole; dum enim voluntas amat malum, intellectus amat falsum, et aestuat a concupiscentia confirmandi illud, ac confirmatum malum in intellectu est falsum mali; falsum mali est inde malum in sua forma. "Aestus" et "aestuare" similia significant in sequentibus locis:
"Beatus vir qui confidit in Jehovah, non videbit cum venit Aestus" (Jerem. xvii. 7, 8);
"Factus es refugium egeno ab inundatione, umbra, et Aestu; Aestum per umbram nubis reprimet" (Esaj. xxv. 4, 5);
"Cum Aestuaverint, inebriabo illos, ut dormiant somnum saeculi" (Jerem. li. 39{1});
"Omnes Aestuant sicut clibanus, non clamans inter illos ad Me" (Hosch. vii. 7);
"Non respicit viam vinearum, siccitas et Aestus rapient aquas nivis" (Hiob xxiv. 18, 19);
"Quartus Angelus effudit phialam super solem, et datum est illi adurere homines Aestu magno, et blasphemarunt Nomen Dei" (Apoc. xvi. 8, 9); "Ad dicendum vinctis, Exite, non esurient neque sitient, non percutiet illos Aestus" (Esaj. xlix. 9, 10). @1 39 pro "9"$