383. (Vers. 17.) "Quoniam Agnus, Qui in medio Throni, pascet illos," significat quod Solus Dominus illos docebit. - Per "Agnum in medio Throni" significatur Dominus quoad Divinum Humanum in intimo, et sic in omnibus Caeli; "in medio" est in intimo et sic in omnibus (n. 44); "Thronus" est Caelum (n. 14); et "Agnus" est Dominus quoad Divinum Humanum (n. 269, 291); et Qui in intimo est, et sic in omnibus Caeli, Ille Solus pascit (hoc est, docet) omnes. Si quaeritur, quomodo Solus potest pascere omnes, sciatur quod quia est Deus, et quia in universo Caelo est sicut Anima in suo Corpore; est enim Caelum ab Ipso sicut unus Homo. Quod "pascere" sit docere, est quia Ecclesia in Verbo vocatur "Grex," et homines Ecclesiae vocantur "Oves" et "Agni;" inde "pascere" significat docere, et "Pastor" docentem, et hoc in multis locis; ut, "Pascent greges in die illo in prato lato" (Esaj. xxx. 23); "Ut Pastor gregum Suum pascet" (Esaj. xl. 11);
"Super viis{1} Pascent, et in omnibus clivis Pascuum eorum" (Esaj. xlix. 9);
"Pascet Israel in Carmele et Baschane" (Jerem. 1. 19); "Ego quaeram gregem Meum, Pascam eos in Pascuo bono, et in Pascuo pingui super montibus Israelis" (Ezech. xxxiv. 12-14{2}); "Pasce populum tuum, Pascant in Baschane et Gileade" (Mich. vii. 14): "Reliquiae Israelis Pascent, et requiescent" (Zeph. iii. 13); "Jehovah Pastor meus, non carebo; in Pascuis herbae cubare faciet me" (Psalm xxiii. 1, 2);
"Dominus elegit Davidem ad Pascendum Jacobum et Israelem, et Pavit illos" (Psalm. lxxviii. 70-72); "Jesus dixit Petro, Pasce agnos Meos;" secundo et tertio dixit, "Pasce oves Meas" (Joh. xxi. 15-17). @1 viis pro "clivis"$ @2 Ezech. xxxiv. 12-14 pro "Mich. v. 1, 3"$