Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 394

Previous Number Next Number See English 

394. (Vers. 4.) "Et ascendit fumus suffituum precibus sanctorum de manu Angeli coram Deo," significat tutelam illorum a Domino. - Per "fumum suffituum ascendentem coram Deo" significatur acceptum et gratum; quare simile dicit David, "Acceptae sint preces, suffimentum coram Te" (Psalm. cxli. 2); causa erat, quia fumus suffitus erat fragrans ex aromatibus, quae erant stacte, onyche, galbanum et thus, ex quibus suffimentum conficiebatur (Exod. xxx. 34); et fragrantiae ex illis aromatibus correspondent talibus quae amoris spiritualis, seu charitatis et inde fidei sunt: in Caelo enim sentiuntur odores fragrantissimi correspondentes Angelorum perceptionibus ex amore illorum oriundis; quare etiam pluribus in locis in Verbo dicitur, quod Jehovah "odoratus sit odorem quietis." Quod significetur tutela a Domino, sequitur ex illis, quae mox supra (n. 393) dicta sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church