Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 395

Previous Number Next Number See English 

395. (Vers. 5.) "Et accepit Angelus thuribulum et implevit illud (de) igne Altaris, et projecit in terram," significat amorem spiritualem, in quo amor caelestis, et ejus influxum{1} in inferiora, ubi illi qui in fide separata a charitate erant. - Quod per "thuribulum," aeque ac per "suffitum," significetur cultus ex amore spirituali, patet a supra ostensis; et ex eo, quod in Verbo continens significet idem cum contento, quemadmodum etiam poculum et patina idem cum vino et cibo (Matth. xxiii. 25, 26; Luc. xxii. 20; et alibi). Quod per "ignem Altaris holocausti" significetur Divinus Amor caelestis, est quia per illud Altare significabatur cultus ex illo amore, videatur supra (n. 392); et per "ignem" in supremo Sensu significatur Divinus amor (n. 494). Amor spiritualis, qui est charitas, trahit suam essentiam ex amore caelesti, qui est amor in Dominum; absque hoc amore non est vitale in amore spirituali seu charitate, non enim aliunde est spiritus et vita quam a Domino. Hoc repraesentatum est in Ecclesia Israelitica per quod Non aliunde acciperent ignem in thuribula et suffirent, quam ex Altari holocausti (ut constare potest apud Mosen, Levit. xvi. 12, 13 Num. xvii. 11, 12 (B. A. xvi. 46, 47));

et quod Duo Filii Aharonis consumpti fuerint ex igne e Caelo, quia suffiebant ex igne alieno (hoc est, ex igne non desumpto ex Altari) (Levit. x. 1, 2);

quare etiam statutum fuit, quod Ignis jugiter arderet super Altari holocausti, nec exstingueretur (Levit. 6 (B. A. 13));

hoc ex causa, quia ignis illius Altaris significabat Divinum Amorem Domini, et inde amorem in Dominum. Per "projicere thuribulum in terram" significatur influxus in inferiora. @1 influxum pro "influxus" (Vide Contenta singulorum versuum.)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church