Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 396

Previous Number Next Number See English 

396. "Et factae sunt voces et tonitrua et fulgura et terrae motus," significat quod postquam communicatio aperta est cum illis, auditae sint ratiocinationes de sola fide et confirmationes pro illa, et perceptus status Ecclesiae apud illos nutans ad interitum. - Quod "fulgura, tonitrua et voces" significent illustrationes, perceptiones et instructiones, per influxum e Caelo, videatur supra (n. 236); hic autem apud illos qui in sola fide erant, quibus nulla illustratio, perceptio et instructio per influxum e Caelo erant, per "voces, tonitrua et fulgura" significantur ratiocinationes de sola fide, et argumentationes et confirmationes pro illa: per "terrae motus" significantur mutationes status Ecclesiae (n. 331), hic quod perceptus sit status Ecclesiae apud illos nutans ad interitum; fiunt enim terrae motus in Mundo spirituum, quando status Ecclesiae in societatibus pervertitur et invertitur. Quod thuribulum projectum fuerit ab Angelo in terram antequam septem Angeli inciperent clangere tubis, fuit ut per influxum aperiretur communicatio inter illos qui in Caelo spirituali erant, cum illis infra qui in sola fide erant ex qua communicatione exortae sunt ratiocinationes, et confirmationes pro illa, et quoque auditae et perceptae; quare dicitur quod postquam communicatio aperta est, audita et percepta sint illa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church