Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 413

Previous Number Next Number See English 

413. "Et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, et obtenebrabatur tertia pars illorum," significat quod propter mala ex falsis et falsa ex malis non scirent quid amor, quid fides, et ullum verum. - Per "tertiam partem" significatur omne (n. 400); per "solem" significatur amor (n. 53); per "lunam" significatur intelligentia et fides (n. 332); per "stellas" significantur cognitiones veri et boni ex Verbo (n. 51); per "obtenebrari" significatur non videri et sciri propter mala ex falsis et falsa ex malis. Mala ex falsis sunt illis qui falsa religionis assumunt, et illa confirmant usque dum apparent sicut vera, et dum vivunt secundum illa, faciunt mala ex falsis, seu mala falsi; falsa autem ex malis sunt illis qui mala ut peccata non reputant, et magis qui per ratiocinia ex naturali homine, et insuper ex Verbo, apud se confirmant quod mala non peccata sint; ipsae confirmationes sunt falsa ex malis, et vocantur falsa mali. Quod "tenebrae" significent illa, est quia lux significat Verum, et exstincta luce fiunt tenebrae; ad confirmationem primum adducentur loca, ubi similia dicuntur quae hic in Apocalypsi de "sole, luna et stellis" et de "tenebris" oriundis ab exstinctione illorum:

"Sol vertetur in tenebras, et Luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis" (Joel iii. 4 (B. A. ii. 31));

"Stellae caelorum et Sidera illorum non lucebunt luce sua, obtenebrabitur Sol in ortu suo, et Luna non splendere faciet lumen suum" (Esaj. xiii. 10; tum videatur cap. xxiv. 23{1}); "Obtegam cum exstinxero te Caelos, Solem nube obtegam, et Luna non lucere faciet lucem suam, omnia Luminaria, lucis in Caelis atrabo super te, et dabo Tenebras super terra tua" (Ezech. xxxii. 7, 8);

Propinquus est dies Jehovae; "Sol et Luna atrati sunt, et Stellae contrahent Splendorem Suum" (Joel ii. 10); "Statim post afflictionem dierum illorum, Sol obscurabitur, et Luna non dabit lumen suum, et Stellae cadent de Caelo" (Matth. xxiv. 29; Marc. xiii. 24, 25). Quis, qui elevat mentem, non videre potest, quod in his locis non sol, luna et stellae mundi intelligantur. Quod per "tenebras" significentur falsa varii generis, constat ex his:

"Vae desiderantibus diem Jehovae, ille tenebrarum et non Lucis; nonne Tenebrae dies Jehovae et non Lux, Caligo et non splendor" (Amos v. 18, 20); Dies Jehovae "dies Tenebrarum et Caliginis, dies nubis et obnubilationis" (Zeph. i. 15); "In die illo despiciet in Terram, quae ecce Tenebrae, et Lux Obtenebrescet in ruinis suis" (Esaj. v. 30; cap. viii. 22); "Ecce Tenebrae obtegunt terram, et Caligo populos" (Esaj. lx. 2);

"Date Jehovae gloriam, antequam Tenebras inducat: exspectamus Lucem, sed ponit illam in Caliginem" (Jerem. xiii. 16{2}); "Exspectamus Lucem, sed ecce Tenebrae, et non Splendores, in Caliginibus ambulamus; offendimus in meridie sicut in crepusculo, inter vivos sicut mortui" (Esaj. lix. 9, 10);

"Vae ponentibus Tenebras in Lucem, et Lucem in Tenebras" (Esaj. v. 20); "Populus ambulans in Tenebris, vidit Lucem magnam" (Esaj. ix. 1 (B. A.2); Matth. iv. 16{3}); "Ortus ab alto apparuit illis qui in Tenebris et in umbra mortis sedent" (Luc. i. 78, 79{4}); "Si des famelico animam tuam, exorietur in Tenebris Lux tua, et Caligo tua sicut meridies" (Esaj. lviii. 10); "In die illo oculi caecorum, qui in Caligine et Tenebris, videbunt" (Esaj. xxix. 18; cap. xlii. 16; cap. xlix. 9); Jesus dixit, "Ego sum Lux mundi: qui Me sequitur non ambulabit in Tenebris, sed habebit Lucem vitae" (Joh. viii. 12); Ambulate quousque Lucem habetis, ne Tenebrae vos apprehendant: Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in Tenebris non maneat" (Joh. xii. 35, 46); "Quando sedeo in Tenebris, Jehovah, Lux mihi" (Mich. vii. 8); "Hoc est judicium, quod Lux venerit in mundum, sed dilexerunt homines magis Tenebras quam Lucem" (Joh. iii. 19; cap. i. 4, 5);

"Si lumen quod in te Tenebrae sunt, Tenebrae quantae" ((Matt. vi. 23;) Luc. xi. 34-36); "Haec est vestra hora, et potestas Tenebrarum" (Luc. xxii. 53);

per "tenebras" in illis locis significatur falsum oriundum vel ex ignorantia veri, vel ex falso principio religionis vel ex vita mali. De illis qui in falsis Religionis, et inde malis vitae sunt, dicit Dominus, quod Ejiciendi sint in Tenebras exteriores (Matth. viii. 12; cap. xxii. 13, cap. xxv. 30). @1 Esaj. xiii. 10; tum videatur cap. xxiv. 23 pro "Esaj. xxiv. 21, 23"$ @2 16 pro "18"$ @3 16 pro "6"$ @4 78, 79 pro "79"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church