Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 414

Previous Number Next Number See English 

414. "Ut dies non luceret tertia parte ejus et nox similiter," significat non amplius aliquod verum spirituale nec verum naturale inserviens pro doctrina et vita ex Verbo apud illos. - Per quod "dies non luceret" intelligitur quod non lux ex sole; et per quod "non nox similiter" intelligitur quod non lux ex luna et stellis: per "lucem" in genere significatur Divinum Verum, quod est Verum ex Verbo; per "lucem solis" Divinum Verum spirituale, et per "lucem lunae et stellarum" Divinum Verum naturale, utrumque ex Verbo; Divinum Verum in Sensu spirituali Verbi est sicut lux solis in die, et Divinum Verum in Sensu naturali Verbi est sicut lux lunae et stellarum in nocte; influit etiam Sensus spiritualis Verbi in Sensum naturalem ejus, sicut sol cum luce sua in lunam, et sistit lucem solis mediate: ita quoque Sensus spiritualis Verbi illustrat homines, etiam illos qui non sciunt aliquid de illo Sensu, dum legunt Verbum in Sensu naturali; sed hominem spiritualem sicut lux a sole oculum ejus, hominem autem naturalem sicut lux ex luna et stellis oculum ejus; unusquisque illustratur secundum affectionem spiritualem veri et boni, et simul secundum genuina vera, per quae rationale suum aperuit. Haec per "diem" et "noctem" etiam intelliguntur in sequentibus locis:

"Dixit Deus, sint Luminaria in expanso caelorum, ad distinguendum inter Diem et inter Noctem: et fecit Deus duo Luminaria magna, Luminare magnum ad dominandum in Die, et Luminare minus ad dominandum in Nocte, et Stellas et posuit illa Deus in expanso caelorum, ad Lucem dandum super terra, et ad dominandum in Die et in Nocte, et ad distinguendum inter Lucem et inter Tenebras" (Gen. i. 14-19);

Jehovah "fecit Luminaria magna, Solem in dominium in Die, Lunam et Stellas in dominium in Nocte" (Psalm. cxxxvi. 7-9);

"Tibi Jehovah Dies et Tibi Nox, Tu praeparasti Lucem et Solem" (Psalm. lxxiv. 16);

"Jehovah dans Solem in lucem Diei, statuta Lunae et Stellarum in lucem Noctis" (Jerem. xxxi. 35);

"Si irritum reddideritis foedus Meum Diei et foedus Meum Noctis, ut non sit Dies et Nox in tempore suo, etiam foedus Meum irritum fiet cum Davide servo Meo; si non foedus Meum Diei et Noctis statuta Caeli et Terrae, posuero, etiam semen Jacobi et Davidis reprobarem" (Jerem. xxxiii. 20, 21, 25, 26);

haec allata sunt, ut sciatur quod intelligatur obtenebratio utriusque lucis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church