425. "Et data illis potestas; sicut habent potestatem scorpii terrae," significat potentiam persuadendi quod falsa illorum sint vera. - Per "scorpium" significatur lethale persuasivum, et per "Scorpium terrae" persuasivum in rebus Ecclesiae, nam "terra" significat Ecclesiam (n. 285); scorpius enim, cum pungit hominem, inducit membris Stuporem, et si non sanatur, lethum; simile inducit illorum persuasivum intellectui. Tale etiam per "scorpium" significatur in his:
"Ne timeto tibi ab illis et verbis illorum; sunt spinosi; inter Scorpios tu habitas; sunt duri faciebus et obfirmati corde" (Ezech. ii. 4, 6);
Jesus dixit ad septuaginta quos emisit, "Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et Scorpios, et super omnem potestatem inimici, ut nihil tamen vobis quicquam noceat" Luc. x. 19).