426. (Vers. 4.) "Et dictum illi, ne laederent gramen terrae, neque ullum viride, neque ullam arborem, nisi homines solos, quicunque non haberent sigillum Dei in frontibus suis," significat Divinam Domini Providentiam, quod non possint auferre aliquod verum et bonum fidei, nec affectionem et perceptionem illorum, aliis quam qui non in charitate et inde non in fide sunt. - Per "dictum illis" significatur, Divina Domini Providentia, quia dictum est e Caelo; per "non laedere gramen terrae, neque ullum viride," significatur non posse auferre aliquod verum et bonum fidei, per "gramen" enim significatur verum fidei quod primum nascitur apud hominem (n. 401), et per "viride" significatur vivum fidei, quod est ex bono (n. 401); per "non laedere ullam arborem" significatur non posse auferre affectionem et perceptionem veri et boni, per "arborem" enim significatur homo quoad illas (n. 400); per illos qui "non habent sigillum Dei in frontibus suis" significantur qui non in charitate et inde fide sunt, "frons" enim significat amorem et charitatem (n. 347), et "habere sigillum" significat illos nosse et distinguere ab aliis (n. 345). Quod illi qui confirmaverunt solam fidem usque in arcana justificationis et salvationis per illam, non possint auferre aliquod verum et bonum fidei, nec affectionem et perceptionem, aliis quam qui non in fide charitatis sint, est causa, quia vix ullus praeter antistitem qui docet et praedicat, comprehendit illa; laicus audit, sed involant per unam ejus aurem et evolant per alteram; quod ipse sacerdos arcanista pro certo scire potest ex eo, quod ipse impenderit omnem ingenii vim ad hauriendum illa in sua adolescentia, et postea ad retinendum illa in sequente aetate, tum quod se ex illis praedoctum aestimet; quid tunc laicus qui simpliciter cogitat de fide ex charitate, cum mystica illa audit: ex his videri potest, quod fides sola justificans sit fides clericorum, et non laicorum, nisi illorum qui secure vivunt; hi ex arcanis illorum solum haec hauriunt, quod sola fides salvet, quod non possint facere bonum a se, quod nec possint implere legem, quod Christus passus sit pro illis{1}; praeter universalia illis similia pauca. @1 illis pro "illo"$