428. "Et cruciatus illarum sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem," significat quod hoc sit ex persuasivo illorum. - Hoc sequitur ex nunc ((n.) 427) dictis; per "cruciatum" enim significatur stupor, quem persuasivum eorum inducit intellectui, sicut scorpius corpori cum pungit; "scorpius" significat persuasivum illud (n. 425). In mundo spirituali datur persuasivum, quod aufert intellectum veri, et inducit stuporem et sic dolorem animo, sed hoc persuasivum in mundo naturali ignotum est.