429. (Vers 6.) Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non inveniant illam, at cupient mori et mors fugiet illos," significat quod illi, qui in doctrina fides separatae sunt, velint ut in rebus fidei intellectus occlusus sit, et voluntas obturata, et sic quod illis non sit aliqua lux et vita spiritualis; sed quod usque provisum sit a Domino, quod intellectus non occludatur, nec voluntas obturetur, ne lux et vita spiritualis apud hominem exstinguatur. - "In diebus illis" significat ultimum statum Ecclesiae, quando doctrina de sola fide universaliter recepta est; "quaerent homines mortem" significat quod velint ut intellectus in rebus fidei occlusus sit; "et non in venient illam" significat quod provisum sit a Domino, quod non fiat; "et cupient mori" significat quod velint ut etiam voluntas in illis obturata sit; "et mors fugiet illos" significat quod provisum sit quod nec id fiat, sic enim exstingueretur lux et vita spiritualis, et homo spiritualiter moreretur; "quaerere" praedicatur de intellectu, et "cupere" de voluntate, ac "mors" de utroque. Quod haec per illa verba significentur, patet; quid alioquin foret, quod homines "in diebus illis quaerent mortem et non invenient illam, ac cupient mori et mors fugiet illos;" per "mortem" enim non alia mors intelligitur quam mors spiritualis, quae inducitur cum removetur intellectus a credendis, sic enim homo nescit num cogitet et faciat verum aut falsum, ita num cum angelis Caeli vel num cum diabolis Inferni.