437. "Et alarum (illarum) sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum," significat ratiocinia illorum sicut ex veris doctrinae e Verbo plene intellectis, pro quibus ardenter pugnandum est. - "Vox alarum" significat ratiocinia, quia "volare" significat percipere et instruere (n. 245, 415); "currus" significant doctrinalia, de quibus sequitur; "equi" significant intellectum Verbi (n. 298), et "equi multi" plenarium; quod "currere in bellum" significet ardorem pugnandi, patet. Quod "currus" significet doctrinam, constat ex his locis:
"Currus Dei sunt binae myriades, milleni pacificorum, Dominus in illis" (Psalm. lxviii. 18 (B. A. 17));
"Jehovah ponit nubes Currus Suos, ambulat super alis venti" (Psalm. civ. 3{1}) Jehovah, "equitas super equis Tuis, Currus Tui salus" (Hab. iii. 8);
"Ecce Jehovah in igne veniet, et sicut procella Currus Ipsius" (Esaj. lxvi. 15);
"Satiabimini super mensa Mea Equo et Curru; sic dabo gloriam Meam inter gentes" (Ezech. xxxix 20(, 21));
"Exscindam Currum ex Ephraimo, et Equum ex Hierosolyma" (Sach. ix. 10{2});
"Evertam Thronum regnorum, evertam Currum, et equitantes in eo" (Hagg. ii. 22);
"Constitue speculatorem, qui spectet, nuntiet, vidit ergo Currum, par equitum, currum Cameli, et Currum viri, et dixit, Cecidit, cecidit Babel" (Esaj. xxi. 6, 7, 9{3}). Quoniam "Elias" et "Elisaeus" repraesentabant Dominum quoad Verbum, et inde significabant Doctrinam e Verbo, sicut omnes Prophetae (n. 8), ideo vocati sunt "Currus Israelis et Equites ejus;" et ideo Elias visus est in Caelum auferri in Curru ignis, et circum Elisaeum a puero ejus visi sunt Currus et equi ignei (2 Reg. ii. 11, 12; cap. vi. 17{4}; cap. xiii. 14);
Praeter alibi, ubi "Currus" (ut Esaj. xxxi. 1; cap. xxxvii. 24; cap. lxvi. 20{5}: Jerem. xvii. 25; cap. xxii. 4: cap. xlvi. 2, 3, 8, 9; cap. l. 37, 38; cap. li. 20, 21; Ezech. xxvi. 7, 8, 10, 11; Dan. xi. 40; Nah. iii. 1-3; Joel ii. 1-5{6}). @1 3 pro "2, 3"$ @2 10 pro "20"$ @3 9 pro "8"$ @4 17 pro "27"$ @5 20 pro "10"$ @6 ii. 1-5 pro "iii. 1, 2, 3"$