Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 438

Previous Number Next Number See English 

438. (Vers. 10.) "Et habebant caudas similes scorpiis," significat vera Verbi falsificata, per quae inducunt stuporem. - Per "caudam" significatur ultimum capitis, quia cerebrum per spinam dorsi continuatur in caudam, quare caput et cauda unum faciunt sicut primum et ultimum dum itaque per "caput" significatur sola fides justificans et salvans, per "caudam" significantur omnes ejus confirmationes in summa, quae sunt ex Verbo, ita vera Verbi falsificata. Omnis qui ex propria intelligentia sumit principium Religionis, et ponit id in caput, ille ex Verbo sumit confirmantia, et ponit haec in caudam sic inducit aliis stuporem, et sic laedit; quare dicitur, quod "haberent caudas similes scorpiis," et mox quod "aculei essent in caudis illarum, et potestas illarum laedere homines" per "scorpium" enim significatur persuasivum inducens intellectui stuporem (n. 425). Quod "cauda" sit continuatio cerebri per Spinam dorsi ad ultimum suum, quaere Anatomicum, et docebit; aut specta canem vel aliam feram cui est cauda, ac ei fave et adblandire, et videbis cristam dorsi mollescere, et caudam correspondenter moveri, et vicissim quod erigatur crista si exacerbas. Primum intellectus, quod pro principio sumitur, significatur per "caput," ac ultimum ejus per "caudam," etiam in his locis:

"Exscindet ex Israele Caput et Caudam: Senex et Honoratus Caput, Propheta autem Doctor mendacii Cauda" (Esaj. ix. 13, 14 (B. A. 14, 15));

"Non erit Aegypto opus, quod faciat Caput et Caudam" (Esaj. xix. 15{1}). Per Draconis septem Capita, et per Caudam, qua detraxit tertiam partem stellarum Caeli, et projecit in terram (Apoc. xii. 3(, 4));

tum etiam, per Caudas similes serpentibus, habentes capita, quibus laedunt (vers. 19 hujus capitis), nec aliud significatur. Quoniam per "caudam" significatur ultimum, et ultimum est complexus omnium, ideo dixit Jehovah ad Mosen, "Prehende Caudam serpentis; et prehendit, et factus est in baculum" (Exod. iv. 3, 4);

ac ideo mandatum est quod Caudam integram juxta spinam dorsi removerent, et illam cum adipibus, qui super extis, renibus, intestinis et jecore, sacrificarent (Levit. iii. 9-11; cap. viii. 25; ix. 19; Exod. xxix. 22). Quod ultimum sit continens et complexus omnium priorum, videatur in Doctrina Novae:" Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 38, 65), et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n 209-216, 217-222). @1 15 pro "13"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church