Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 439

Previous Number Next Number See English 

439. "Et aculei erant in caudis illarum, et potestas illarum laedere homines mensibus quinque," significat astutas falsificationes Verbi, per quas ad breve tempus obtenebrant et fascinant intellectum, et sic fallunt et captant. - Per "aculeos in caudis" significantur astutae falsificationes Verbi; per "aculeos" astutiae, et per "caudas" vera Verbi falsificata (n. 438); per "potestatem laedendi" significatur quod per illas possint inducere stuporem, hoc est, obtenebrare et fascinare intellectum, et sic fallere et captare, "caudae enim erant similes scorpiis," et per "Scorpios" talia significantur (n. 425). Per "menses quinque" significatur ad breve tempus, ut supra (n. 427); hoc fit cum aliqua ex Verbo depromunt et applicant: Verbum enim per correspondentias conscriptum est, et correspondentiae sunt quoad partem apparentiae veri, et hae intus in se recondunt genuina vera: si haec in Ecclesia non sciuntur, possunt e Verbo plura desumi, quae primum apparent sicut concordantia cum haeresi; at dum in Ecclesia sciuntur genuina vera, tunc apparentiae veri nudantur, et genuina vera in conspectum veniunt: sed antequam hoc fit, potest haereticus per varia e Verbo obvelare et fascinare intellectum, et sic fallere et captare. Quod ita fiat ab illis qui asserunt remitti homini peccata, quod est justificari, per actum fidei, de quo nemo aliquid scit, et hoc in momento, et si non prius, in ultima mortis hora, per exempla illustrari potest; sed hoc non hujus loci est. Per "aculeos" significantur falsa ex malo laedentia, etiam apud Amos:

"Ecce dies venient super vos, quibus extrahent vos Aculeis" (iv. 2);

et apud Mosen:

Quod exstirparent habitatores terrae, ne forent in spinas oculis, et in Aculeos lateribus (Num. xxxiii. 55);

"spinae," "sentes," "tribuli" et "cardui," significant etiam falsa mali ex aculeis illorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church